8
coniunctus fuisset, crebriorem illius mentionem fuisse futuram in Tristibus.*)
His causis adducor, ut verba Trist. II. 551 sq. ficta esse prorsus negare ausim. Cur autem Riesius de mendacio cogi- taverit, iam disces. Etenim initio libri Fastorum primi poëta opus dedicat non Augusto, sed Germanico. Ut ex hac locorum discrepantia Fastorum dedicationem facile conicitur esse mu- tatam, ita comprobatur haec coniectura ipsa libri condicione.
b. de diversae dedicationis vestigiis.
Poëta igitur aliis locis Germanicum, aliis alloquitur Augustum,
. his locis Germanicum. I. 1— 26, cfr. 3 sqq.: „excipe pacato, Caesar Germanice, vultu hoc opus et timidae dirige navis iter, officioque, levem non aversatus honorem, huic tibi devoto numine dexter ades.“ I. 63 sq.: „ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum inque meo primus carmine Janus adest.“ I. 285 sq.: „pax erat, et vestri, Germanice, causa triumphi, tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas.“ I. 589 sq.: „redditaque est omnis populo provincia nostro, et tuus Augusto nomine dictus avus.“ I. 614: „protegat et vestras querna corona fores.“ Ad Germanicum spectare hunc versum inde evincitur, quod, tum cum poëta vv. 613 sqq. scripsit, Augustus iam mortuus erat; cfr. p. 23 sq.
*) Peter cum poëta in epistula e. P. IV. 8. anno 15 p. Chr. n. composita, quidquid vivi in suo ingenio restet, omne serviturum esse Ger- manico polliceatur(vv. 65 sq.) neque quidquam addat de Fastis ab initio Germanico dedicatis, hoc ipsum negandum esse non sine iure concluserit (ann. phil. 1875 l. c.).


