7
„exstat adhuc nemo saucius ore meo.“
Haec verba consentire negat ille cum eo, quod Ovidius, tum cum scripsit, Ibim iam scripserat. At quid ni assentiamur Teuf- felio(hist. lit. Rom. ed. IV. p. 530 adn. 3) poëtam conicienti primo exilii tempore hoc carmen composuisse, extremo in lucem edidisse. Itaque minime cum Goldscheidero statuo hoc loco verbum„nemo“ idem esse ac„pauci“(Il. c. p. 4 sq.); licet enim interdum„pauci“ dicatur pro„nemo“(tamquam per iro- niam), nusquam„nemo“ idem significat ac„pauci“. Eandem „exaggerationem poëtici consilii causa“ concedo de vv. Trist. V. 12, 65 sq. quem locum affert alterum Riesius:
„nec nisi pars casu flammis erepta dolove
ad vos ingenii pervenit ulla mei.“
Haeret Riesius in voce doli, quod non intellegatur, „cuius dolo carmina igni destinata e flammis surrepta sint, cum nullum sibi amicum, nullum, qui vel Latine loqui posset, Tomis fuisse saepissime[Ovidius] queratur.“ At vix quisquam crediderit prorsus neminem secum habuisse poëtam, qui car- mina, quae„in igne posuerat“(v. 64), dolo flammis surriperet. Quae interpretatio si reicitur, rem nobis exploratam non esse fateamur necesse est, simul delegantes ad Trist. III. 10, 35 sq.:
„cum sint praemia falsi nulla, ratam debet testis habere fidem.“
Postremo prorsus nescimus, cur Ovidius, priusquam rele- garetur, Fastos dedicaverit Germanico; quid illi cum Fastis? quid cum poëta ipso? Hic cum Tomos abiret, quinquaginta fere annos natus erat, Germanicus eodem tempore viginti tres, nulla, quod sciamus, re gesta nominis gloriam adeptus. Aliter res se habet de Augusto, cuius ad laudes Fasti spectant, aliter post poëtae relegationem de Germanico. Accedit quod hic rarissime commemoratur in Tristibus, quae continuo post re- legationem composita sunt, multo saepius in libris, qui inseri- buntur ex Ponto, post Tristia conditis. Credas si poëta re vera cum Germanico, antequam exulavit, necessitudine aliqua


