6
A. De dedicatione mutata et de diversae dedicationis vestigiis. a. de discrepantia versuum Trist. II. 549 s qq. et Fast. I. 1 sqq.
Omnis igitur de Ovidii Fastorum condicione disputatio initium capere debet a Tristium libri alterius, quem Ovidius Augusto inscripsit, vv. 549 sqq.:„sex ego Fastorum sceripsi totidemque libellos, cumque suo finem mense volumen habet, idque tuo nuper scriptum sub nomine, Caesar, et tibi sacratum sors mea rupit opus.“ Versus duo priores duplicem in modum explicati sunt, sic a Jahnio et Loersio:„sex ego Fastos scripsi et todidem libellos et cum uno quovis mense sive Fasto simul quoque carminis libellus finem suum habet“, contra a Merkelio, Petero, Riesio sic:„sex et totidem(h. e. duodecim) Fastorum libellos scripsi“(Loers l. c. p. 13), quam interpretationem quam- quam alteri praeferendam esse ex ipsis verbis haud scio an appa- reat, commemoranda tamen utraque erat, ne de vv. 551 sq., qui ponderis sunt maximi, dubitetur interpretandis. Horum igitur manifesta sententia haec est, ut se Fastos Caesari i. e. Augusto — ad quem eum secundum Tristium librum misisse iam dixi — dedicavisse poëta affirmet.
Atqui Riesius(ed. part. III. pag. VI.; ann. phil. a. 1874, p. 568) fingere illud Ovidium contendit; iurene contendat videamus. Primum igitur Ovidii verba tam definita et dilucida et perspicua sunt, ut summam profecto audaciam et temeritatem ei tribuat Riesius. Quid? nonne Augustus partem operis sibi dedicati, ut legeret, poscere potuit, sicut Vergilii Aeneidis sin- gulos libros, priusquam ederentur, ab eo lectos esse memoriae proditum est? Quid faceret poëta, si hoc accidisset? Num si ad illud mendacium descendisset, id eum animo non conside- raturum fuisse putamus? Accedit, quod illud mendacium non ita multum Ovidio profuisset. Nonne enim eundem paene sperans fructum Fastos se dedicavisse dicere potuit Germanico?*) Neque denique aliae tales Ovidii nugae notae sunt: quos enim locos Riesius in medium protulit, falso, nisi maxime fallor, protulit. Alter igitur est ex P. IV. 14, 44:
*) Idem intellexit Goldscheider(I. c. p. 4).


