hoc quasi in ipso limine commentationis proferam— negari vix potest poëtam illa scribendi ratione usum esse, cum singulae Fastorum partes nisi dierum ordine inter se non cohaereant. At quid ad retractationem? Videlicet omnino demonstrari nequit „in altera demum cura singulas partes Ovidium conexuisse et supplevisse“(l. c. p. 20). Accedit, quod haud facile quis credat,„disiecti membra poëtae“ Ovidium tum demum collegisse, id quod abhorret ab eo, quod ille tum, cum relegatus est, Fastos Augusto dedicaverat et in universum confecerat; efr. p. 6. Sed redeat unde digressa est disputatio.
Riesius denique„Germanico Caesari poëtae poetam“ Fastos indicat dedicavisse ab initio, ita tamen ut cum in omnibus libris tum in primo indicia retractationis inveniantur, quam opinionem in editione paucis delineatam fusius exponit ann. philol. a. 1874 p. 561 sqq. Idem fere iam antea Burmannus (Trist. II. 551 adn.), quae res Riesium videtur fugisse, his verbis adumbraverat:„non verosimile mihi videbatur umquam [Ovidium] Augusto dedicasse Fastos, quia nullum eius rei vestigium apparet et numquam ad Augustum orationem dirigat, sed ad Germanicum aliquoties.“
Habes de Fastorum condicione coniecturas, de quibus quid iudicandum sit iam ad rem ipsam accedentes quaeramus. Commentationem igitur sic instituam, ut
primum dicam de dedicatione mutata et de diversae de-
dicationis tamquam vestigiis,
deinde eos locos colligam, qui quo tempore scripti sint
enucleari potest— qua parte primum docebo alios locos in exilio, Romae alios scriptos esse, tum ad Augustum mortuum alios, alios ad Augustum spectare viventem, addam eorum, quae explorata erunt, con- clusionem.—
postremo leviora proferam retractationis indicia.
In hunc igitur modum argumentatione ipsa ad finem per- ducta restabit,
ut exponam, cur Ovidius Fastos retractandos animum
induxerit dedicare Germanico.


