Aufsatz 
De retractatione fastorum ab Ovidio tomis instituta / scripsit Guilelmus Knoegel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

Eisdem autem et similibus argumentis idem de Ovidii Fastis nonnulli viri docti demonstrare studuerunt. Sed cum neque ii, qui huic rei operam dederunt, de ea consentiant et ego ipse cum in omnes Ovidii libros tum in Fastos studia contulerim, diligentius illam quaestionem retractare operae pre- tium mihi videtur idque eo magis, quod nuper Goldscheider commentatione, quam conscripsitde retractatione Fastorum Ovidii(Hal. 1877), haud ita pauca defendit, quae mihi quidem non probentur.

Qualis igitur Fastorum Ovidii condicio sit, tres potissi- mum sententiae prolatae sunt: una est Merkelii, altera Loersii, tertia Riesii. Atque Merkelius, cui Peter in universum assen- titur, Fastos contendit olim fuisse dedicatos Augusto, deinde inscriptos esse Caesari Germanico, filio Neronis Claudii Drusi, a Tiberio adoptato,*) sed primum tantummodo librum retractatum videri esse eumquetotum, lacunis, quae fuisse videantur, suppletis, prioris curae indiciis, quae cum novo statu, tempore, consilio non convenirent, deletis«(prolegg. p. 262);reliquos quinque, si unum locum excipias[IV. 81 sqq.), scriptos esse ad Augustum eodemque hodie esse statu, quo fuerint anno 762(prolegg. p. 257) hoc enim anno Ovidius Tomos abitt.

Loersius idem sentit de dedicatione mutata, negatin rebus ac tractatione et perfectione inter librum primum et: quinque reliquos differentiam esse(progr. gymn. Trevir. a. 1851 p. 5). Paullo differt Goldscheider, qui Germanico iudicat dedicatos esse libros omnes:nihil igitur est, cur alteram curam ad solum primum librum pertinuisse statuatur(I. c. p. 23). Idem novum invenisse sibi videtur, quod arbitraturpoëtam hoc carmen non uno tenore ab exordio usque ad finem com- ponere voluisse, sed per longum temporis spatium modo hanc modo illam partem, ut vel rebus vel ingenio commovebatur, quas postea conecteret et suppleret(l. c. p. 17). Sane ut

*) Idem iam Cuperus coniecerat; cfr. Burmann. Trist. II. 551 adn.