Nonnelles veterum scriptorum libros retractatos aliorumque retractationem absolutam aliorum incohatam esse et memoriae traditum est et viri docti non sine probabilitate coniecerunt. Velut Aristophanis fabulae, quae inscribitur, Plutus, condicionem, quam nunc habet, a multis partibus aliam esse, atque eam qua primo utebatur,— sine dubio fidis testibus nixi— veteres interpretes prodiderunt. Idem fere constat de Ciceronis Aca- demicis, quae ex duobus libris in quattuor collata se traduxisse ad Varronem Cicero ipse scribit ad Atticum(XIII. 16,1; 13,1). Strictim mentionem facio Ovidii amorum, quos cum nunc tres comprehendant libros, olim comprehendisse quinque is, qui epigramma scripsit, quod illis propositum est, certe scivit.*)
Hos igitur libros retractatos esse satis certum est: veri simillimum Demosthenis quoque orationem Philippicam tertiam in aliis codicibus talem esse, qualis primo, in aliis talem, qualis partim mutata iterum ab illo oratore edita, sit quae Weilii coniectura ideo potissimum mihi probanda esse videatur, quod in aliis codicibus plura traduntur quam in aliis eaque nova et quae vix cuiquam nota fuerint nisi Demostheni ipsi.
Pauciores esse libros, quorum retractatio incohata neque vero perfecta est, ex ipsa rei natura elucet. Unius igitur mihi in mentem venit: Aristophanis Nubium, quam comoediam, quoniam cum alias multas tum temporis discrepantias prae se fert, in illorum librorum numerum referendam esse facile conicitur.
*) Permultas illas et Graecorum et Romanorum orationes, quae, priusquam ederentur, paullum vel multum— velut Ciceronis Miloniana — mutatae sunt, huc non refero, quippe quas scriptores semel tantummodo ediderint.


