Aufsatz 
Die Arbeitsweise Ciceros im ersten Buche über die Pflichten
Entstehung
Einzelbild herunterladen

nec sibi soli, sed coniugi, liberis ceterisque, quos caros habeat tue- rique debeat; quae cura exsuscitat etiam animos et maiores ad rem gerendam facit.

§ 13. In primisque hominis est propria veri inquisitio atque investigatio. Itaque, cum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere cognitionemque rerum aut occultarum aut admirabilium ad beate vivendum necessariam ducimus. Ex quo intellegitur, quod verum, simplex sincerumque sit, id esse naturae homi- nis aptissimum. Huic veri videndi cupi- ditati adiuncta est adpetitio quaedam prin- cipatus, ut nemini parere animus bene informatus a natura velit nisi praecipienti aut docenti aut utilitatis causa iuste et legitime imperanti; ex quo magnitudo animi existit humanarumque re- rum contemptio.

§ 14. Nec vero illa parva vis naturae est rationisque, quod unum hoc animal sentit, quid sit ordo, quid sit, quod deceat, in factis dictisque qui modus. Itaque eorum ipsorum, quae aspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit; quam simi- litudinem natura ratioque ab oculis ad ani- mum transferens multo etiam magis pul- chritudinem, constantiam, ordinem in consiliis factisque conservandam putat cavetque, ne quid indecore effeminateve faciat, tum in omnibus et opinionibus et factis ne quid lubidinose aut faciat aut cogitet. Quibus ex rebus conflatur et efficitur id, quod quaerimus, honestum, quod etiamsi nobili- tatum non sit, tamen honestum sit, quodque vere dicimus, etiamsi a nullo laudetur, na- tura esse laudabile.

V.§ 15. Formam quidem ipsam, Marce fili, et tamquam faciem honesti vides, quae si oculis cerneretur, mirabiles amores, ut ait Plato, excitaret sapientiae.

patriae, sed suis, ut perexigua pars ipsi relinquatur.

§ 46. Et quoniam eadem natura cupi- ditatem ingenuit homini veri videndi, quod facillime apparet, cum vacui curis etiam quid in caelo fiat scire avemus, his initiis inducti omnia vera diligimus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum vana, falsa, fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, iniuriam.

Eadem ratio habet in se quiddam am- plum atque magnificum, ad imperandum magis quam ad parendum accom- modatum, omnia humana non tolerabilia solum, sed etiam levia ducens, altum quiddam et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper invictum.

§ 47. Atque his tribus generibus ho- nestorum notatis quartum sequitur et in eadem pulchritudine et aptum ex illis tribus, in quo inest ordo et moderatio. Cuius similitudine perspecta in forma- rum specie ac dignitate transitum est ad honestatem dictorum atque factorum. Nam ex his tribus laudibus, quas ante dixi, et temeritatem reformidat et non audet cui- quam aut dicto protervo aut facto nocere, vereturque quidquam aut facere aut eloqui, quod parum virile videatur.

§ 48. Habes undique expletam et perfectam, Torquate, formam honestatis, quae tota quattuor his virtu- tibus, quae a te quoque commemoratae sunt,