Aufsatz 
Animadversiones ad L. Annaei Senecae philosophi scripta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

circumspice; Ep. 13. 17 circumspice tocum singulos; Ep. 22. 3 hanc circumspice; Ep. 25. 7 cireumspice singulos; Ep. 27. 3 Aliquod potius mansurum circumspice.

Cap. XVI 8 ‚cogitare' cum duobus acousativis coniungitur: cum maritum te cogitaveris, et virum cogita. Similiter Dial. XII 20. 1 qualem me cogites accipe.

Cohaerere' de matrimonio dictum est c. XII 5. Ne hoc quidem alienum est a dictione Senecae. Cf. Frg. 86: Quorundam matrimonia adulteriis cohaeserunt.Male cohaerere' inveni etiam NQ. VI 1. 15: Omnis soli vitium est male cohaerere.

Decoquere', vel ut Rossbachium sequamur, ,dequoquere', est c. II 4. Hoc verbo eodem sensu usus est Seneca Benef I 1. 3 dequoquere vero foedissimum; Benef. III 17. 4 nec quaeras, quomodo dequoquat; Benef. V 21. 3 fenerator quosdam debitores non appell at, quos scit dequoxisse. Item atque eo de quo agimus loco cum dativo coniungitur Ep. 36. 5: minus autem turpe est creditori quam spei bonac dequoquere. Hoc esse ex minus usitatis verbis non negandum est; quod vero sequitur verbum

‚decollandi' c. III 1 etiam rarius est. Seneca enim eo utitur tantum bis Dial. V 18. 4 quosdam ad lucernam decollaret; Lud. 8. 2 illo gestu quo decollare homines solebat.

Non secundum morem Senecae vocabulum.excutiendi' adhibetur c. XI 3: Winra h te clamitas, quod opibus excussus es. Seneca quomodo eo usus sit, apparet ex ep. 45. 9: bona sua nulla vis excutit; cf. Draegeri syntaxin histor. I p. 474.

Exhibere virtutem' sicut c. VI 1 iuveni etiam Dial. X 18. 1; XII. 19. 7; Ep. 85. 39.

Exonerandi' vox item atque c. XI 3 sensu translato adhibetur Benefic. VI 35. 2: exonerare enim se vult et gravi sarcina liberare; Ep. 86. 3: in exilium voluntarium recessit et civitatem exoneravit.

Exsiccandi' vocabulum, quod legitur c V 3 nonnullis locis Senecae est sicut NO. III 15; Interest, quanta aperta sit vena, quae modo deficit, modo exsiccatur aliquo impedimento. NOQ. III 20. 5 ebrietas, donec exsiccetur, dementia est. NQ. III 27. 4 ex humido spissa caligo nunquam exsiccantibus ventis. NQ. III 29. 8 quodcunque terras sidus exsiccat, com- presso ardore cessabit.

Afferre liceat nunc nonnulla exempla usus verbi habendi' c. II. 2 quid habeo, quod indigner? Dial. III. 14. 2 Peccantis vero quid habet, cur oderit? NQ. VI. 2. 8 quid habeo, quod querar? Ep. 77. 16: Ecquid habes, propter quod exspectes? Ep. 104. 32 Quid habe- bat, quod timeret?

C. XII. 2 quod est ,viam incidere' nusquam repperi in libris Senecae aut apna alium scriptorem. Ep. 101. 5 alio sensu dicitur: ipsam, quam premimus, horam casus incidit i. e. partem iam horae dempsit. Praecidere iter i. e. breviorem viam reddere apud Plinium hist. nat. VIII 22 extrem. est. Eo sensu quo c. XII 2 viam incidere, est apud Ciceronem Rab. Perd. 1 vias seditionum intercludere.

Licet' adhortativum cum coniunctivo usitatissimum est apud Senecam. Exstat Rem. c. XVI 1: ex boc intellegas licet. Scias licet Dial. I 2. 4; XI 13. 14; Benef. II 23. 1; NQ. II 26. 8; V 14. 2; Ep. 52.7; Ep. 68. 1(licet scias); videas licet Dial. VII 1. 4; Ep. 95. 27; ponas licet NQ. I 15. 5; ex hoc colligas licet NQ. V 3. 1; hinc aestimes licet Ep. 86. 18; his adnumeres licet Ep. 88. 22; dicas licet Ep. 109. 7. Intellegas liget ut Rem. c. XVI 1 inveni Benef. I 6. 2; NOQ. III 11. 6; V 1. 2; Ep. 46. 1.