Aufsatz 
Animadversiones ad L. Annaei Senecae philosophi scripta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Loci' verbum habemus(c. XVI 6) in formula dicendi: patrimonium, cui iam nobilitas primo loco cessit. Cedere loco omnes scriptores fere saepe usurpant; ita etiam Seneca Dial. VI 21. 1 cessuri loco; Dial. VII 11. 3:(virtus) loco cessit. Etiam cedere alicui loco exstat sicut Dial. IX 11. 1: nec umquam loco illi(fortunae) cessurus sit. Neque tamen primo loco alicui cedere in aliis libris Senecae aut apud alium sceriptorem repperi. Illa dicendi formula ‚loco alicui cedere' sine dubio adeo usu firmata erat, ut adiectivum addi non posset.

Materia' avaritiae de pecunia adhibetur c. XI 2: quod tanto malo materia subducta est. Hoc translato sensu materiae verbum apud Senecam etiam est Dial. VII 21. 4 virtuti suae materiam subministravit. Benef. IV 19. 4 huius virtutis materia. Hoc autem loco libelli, de quo agimus, illa vox non satis apta est. Nam materia avaritiae non ea pecunia est, quam quis habet, sed quam non habet. Dici igitur non posse mihi videtur avaritiae materiam sub- ductam esse, cum quis pecuniam perdiderit.

‚Potestatis' vocabulum c. VIII 2 in hac elocutione est: in ipsius inquam potestate est, quid sit illa fortuna. Similiter ep. 85. 12: si in nostra potestate non est, an sint affectus, ne illud quidem, quanti sint.

Toto saeculo' c. VI 2: ,Non potest istud toto saeculo fieri' inveni etiam Ep. 69. 5: ‚vix effici toto saeculo potest, ut vitia subigantur. Quod c. VI 2 pro eo quod est per totam vitam' positum est, non abhorret a dictione illius aetatis.

‚Vitio' alicuius ablativus qui est c. XI 3: ,tuo vitio ista tibi iactura tam tristis est: saepius adhibetur a Seneca sicut Ep. I. 4: evenit mihi, quod plerisque non suo vitio ad inopiam redactis; Ep. 109. 7 morbi vitio mel amarum videatur.

Sequantur singularia quaedam adiectiva.

Primum nobis dicendum erit de adiectivo ‚adventicius', quod e. XVI in his est: uxor adventicium bonum est. Hoc philosophum Stoicum dixisse nego. Nam fortuita, in quibus etiam adventicia ponenda sunt, non esse bona demonstrat Seneca ipse Ep. 87. 35. Is, qui illud scripsit, sumpsisse videtur ex Dial. VI 10. 1, ubi haec sunt: Quidquid est hoc, Marcia, quod circa nos ex adyventicio falget, clara, nobilis aut formosa coniunx, alieni commodatique adparatus sunt.

‚Frugi' adiectivum(c. XV 2) semel praeterea repperi in alio libro Senecae, Lud. XI5: Crassum, frugi hominem' et hoc loco ironice diectum est. Infra videbimus eum, qui hune libellum conseripsit, etiam plura verba rara, quae semel vel bis apud Senecam exstant, adhibuisse.

‚Immaturus' adiectivo Seneca nusquam utitur de funeribus, sed funus acerbum dieit sicut Dial. V 25. 1; VI 9. 2; Ep. 122. 10; Vergil., Aen. VI 429; XI 28; Tac., Ann. XIII 17. ‚Immaturas exsequias' tamen inveni Dial. IX 11. 7.

Transeamus nunc ad verba.

Appellandi' vox quo sensu adhibetur c. III 2: ‚videat fenerator, ubi me appellet, eodem saepius apud Senecam est. Significat item: ‚monere aliquem, ut debitum solvat' etiam his locis: Dial. VI 10. 2 nos oportet in promptu habere, quae in incertum diem data sunt et adpellatos sine querela reddere; Benef. I 2. 3 nec avarus exactor ad horam et diem appellat; Benef. IV 39. 2 appellare creditorem ad diem possum; Benef. V 21. 3 fenerator quosdam debitores non appellat.

Usitatissimus est Senecae ille imperativus ‚circumspice' cap. XV 1. Cf. Dial. VI 12. 4 eireumspice omnis; Dial. XI 4. 2 omnis mortales circumspice; Benef. IV 14. 3: ipsos illos