Aufsatz 
Animadversiones ad L. Annaei Senecae philosophi scripta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

dieit Livius 32. 32, praeterea Florus II 2. Seneca ipse eadem metaphora utitur Dial. VII 19. 1: aetatis in portu et ad ancoram actae quietem. Monendum tamen est Senecam hac translatione non de amico usum esse.

Artes liberales' Senecam c. XV 2 dixisse non verisimile est. Adductus illa divisione artium, qua usus erat Posidonius(ep. 88§ 21), Seneca et ipse bis dicit artes liberales huius epistolae§. 23 et 37. Omnibus aliis locis utitur verbis ‚studia liberaliat ut Dial. XII 17. 3; Ep. 62.1; Dial X 18.4; XII 6. 2; Clem. I 16. 3; Ep. 36. 3; Ep. 88 saepius. Ceterum ex epistula 88 apparet illa verba ‚studia liberalia' non uno eodemque sensu adhiberi a Seneca, sed primum proprie ita ut idem sint quod artes liberales, quas dicit non iuvare discere, sed didicisse, deinde translate de studiis philosophiae. Hoc loco sine dubio dixisset studia liberalia, non artes liberales.

Artifex' eodem sensu, quo c. XVI 1, ponitur etiam Dial. VII 8. 3: artifex vitae; Ep. 9. 5 faciendarum amicitiarum artifex. Sicut hoc loco res et artifex sibi opponuntur, ita prorsus secundum doctrinam Stoicorum aliis locis artifex et materia. Dial. I 5. 9. Non potest artifex mutare materiam; Ep. 47. 19 saepe bona materia cessat sine artifice; Ep. 58. 28 haec conservat artifex fragilitatem materiae vi sua vincens. Nusquam vero apud Senecam ipsum ‚res' et ‚artifex' sibi opponuntur.

Verbo divortii(c. XVI 5) Seneca utitur Dial V 5. 4: ira marito divortium adtulit et Benef III 16. 2: nulla(matrimonia) sine divortio acta sunt. Repudium(ibidem) repperi Dial. I 3. 10 morosae uxoris cotidiana repudia deflenti et Benef. III 16. 2 bis. Sed dubito an non dici possit matrimonii repudium quasi per pleonasmum.

Ex substantivis in mentum desinentibus est in eo, de quo agitur, libello c. VI 1 experimentum: Venit tempus, quo experimentum mei caperem. Eandem dicendi formulam in- veni etiam Ep. 20. 1: experimentum profectus tui capias et Dial. II 9. 3: iniuria, per quam experimentum sui capit et virtutem temptat.

‚Ictus' vocabulum exstat in enuntiato, quod nescio an aliquam suspicionem moveat: nemo extra ictum istius vulneris positus est. Similiter scriptum est: Benef. VII 7. 3: extra ictum sua divinitas posuit. Sed minus aptus genetivus vulneris videtur esse. Dial. VI 26. 2: ad ictum gladii formatos; Dial. VII 12. 1 sub ictu paenitentiae positi; Dial. IX 10. 2 rerum ad- versarum ictus; Dial. XI 2. 2 patere ictibus tuis(fortunae); Dial. XI 17. 5 adversarum rerum ietus ferre; NQ. II 59. 2 non ut effugiamus ictus rerum undique enim tela in nos iaciun- tur; Ep. 76. 34 praecogitati mali mollis ictus venit; Ep. 99. 18 spiritus ictu doloris impulsus, Sed in omnibus his exemplis cognosces illud verbum adhiberi sensu activo, cum in verbis ‚vulneris ictus' sensu passivo sit.

‚Judicio' aliquid facere(c. VII 2) saepius apud Senecam exstat sicut Dial. III 15. 3; si iudicio lata est(poena); Dial. IV I. 1: quaerimus enim, ira utrum iudicio an impetu inci- piat; Dial. IV 14. 2 motus, qui iudicio nascitur, iudicio tollitur; Dial. IV 26. 5 tamquam iudicio, non consuetudine et arte tractandi quaedam quibusdam subiectiora sint; Dial. XII 7. 3 non iudicio elegerunt locum, sed lassitudine; Benef. I 15. 6 non est beneficium, cui deest pars optima datum esse iudicio ratione recta voluntate; Ep. 98. 3 dicitur paulo plenius: licet exacto faciat cuncta iudicio. Ad eandem rem refertur vocabalum iudicii Dial. II 16. 3: utrum merito mihi ista accidunt an immerito? si merito, non est contumelia, iudicium est. Neque tamen vocabulo iudicii ullo loco notio morbi opponitur.