— 7—
narrabunt' sumptum esse videri ex Ep. 8. 2, ubi Seneca haec dicit: posterorum negotium ago, illis aliqua, quae possint prodesse, conscribo. Enuntiati secundi illa verba: ‚primum incipimus' suspicionem movent. Illud ,primum' supervacaneum atque falsum est. Prorsus aliter dictum est, quod fortasse quis afferat Benef. II 26: Incipiamus a primo. Nam praeterquam, quod hoe loco uon positum est incipere primum: autea est etiam partitio, ad quam illis verbis „a primo' delegamur. Nego igitur Senecam illud seribere potuisse. Deinde fortasse recte quis haereat in his verbis: Ad hoc contremit. Contremendi vocabulum coniunctum cum prae- positione ‚ad' apud nullum seriptorem repperi. Quo verbo Seneca utatur, cognoscimus ex ep. 65. 24: non contremescamus iniurias, non volnera, non vincula, non egestatem. Rossbach notat codices 8SPR praebere ‚contremuit' et addit ‚fortasse recte'. Sed quid sibi velit hoc loco perfectum, non video neque aut Seneca aut alii seriptores dicunt ‚contremiscere ad aliquid', sed ‚contremiscere aliquid'. Post verba ,nec immerito' verba ,videtur sibi hoc facere' Haase uncis inclusit, eam opinor ob causam, quod ,nec immerito' saepissime et apud Senecam ut Ep. 11. 9 et apud alios seriptores illius aetatis per ellipsin dicitur. Cf. Draegeri syntaxin historicam I p. 178§ 117. Quod dictum est ‚exitus rei spectat ad aliquid' pro eo quod est ‚res exit ad aliquid', alio nullo loco librorum Senecae repperi. Aliorum per cireuitum' quid sit per se intellegi non potest. Fortasse is, qui hoc caput conscripsit, lusu verborum utens opponere hoc voluit illi ‚exitus'. Neque igitur tot verba, quot Haase vult, interponenda sunt. Praeterea sensu translato Seneca nunquam dicit„per circuitum', sed ‚circuitu'. Conferas haec exempla. Ep. 81. 19: bonum exemplum circuitu ad facientem revertitur. Dial. XII. 7. 6: quid te tam longo circuitu traho? Benef. VI 19. 5 ad me quoque cireuitu longo pervenit. Ep. 71. 4 nec circuitu longo. Quod vero Ep. 108. 20 exstat: per certos circuitus verti, aliter explicandum est Dictum est hoc loco de corporibus caelestibus, quae per certos orbes volvuntur. Verba ‚habet aut remedium aut solatium' ideo non satis apta sunt, quia in eis, quae sequuntur, etiam omnia solatia in remediis numerantur. Praeterea hoc totum enuntia- tum cum eo quod est: ‚sic ergo te forma' non cohaeret, cum nihil sit, ad quod illud, ergo' referamus. Neque Haasii additamentum: ‚hoc unum et respuit solatium' in textum recipiendum esse videtur. Nam ipse seriptor in eis, quae seqyuuntur, talia remedia et solatia mortis affert. Similia atque haec: ‚Sic ergo te forma ut' sq. repperi Ep. 101. 7: Sic itaque formemus animum tamquam sq. Etiam ‚se formare' apud Senecam est: Dial. VII 20. 4 cum maxime facio me et formo; Dial. IX 3. 2: ad exemplum se modestiae tuae formaverat. Postremo nobis de vocabulo terricula agendum est. Haeo vox exstat semel apud Afranium. Non. cap. IV n. 319: pertimuistis cassam terriculam adversarii; praeterea eam adhibet Lactant. de mortibus persecut. 16 post med.§ 7: terriculas tyrannicae potestatis profligare, Minucius Felix in Octavia 37: Omnes suͤppliciorum terriculas illudunt. Apud Livium V 9 et XXX 11 ;terriculis' est, sed hoc etiam ab substantivo terriculum derivari potest. Neque tamen aut apud Senecam aut apud alium illius actatis scriptorem hoc verbum invenire potui. Has omnes ob causas primum totum caput a Seneca abiudicandum esse arbitror.
Videamus nunce, quid de reliquorum capitum verbis iudicandum sit ac primum quidem de substantivis.
„Ancorae' verbo in translatione hac utitur scriptor c. XV 2: ‚quid? tu in tanta tem- pestate ad unam ancoram stabas?“ Metaphoras ex rebus nauticis et maritimis sumptas inveniri multas in reliquis libris Senecae cognoscas ex Rauschningii dissert. p. 30 sq. Similiter sensu proprio Caesar, bell. civ. III 102: ipse ad ancoram una nocte constitit. Navis stat in ancoris


