— 6—
23 et 27. Interrogandi particula deest sicut X 3, XI 3 in respondendo etiam Dial VI 9. 5, Ep. 100. 10, Ep. 119. 5.— Cum illa formula respondendi c. XV 2; Jam enim—? conferri potest Benef. IV 20. 1: Cui enim virtuti non inest—? NOQ VII 26. 2 Quis enim—? Etiam his duobus locis respondetur obloquenti.
Pauca quoque de partieula interrogativa: ‚Non“ dicenda sunt, quae c. XVI 8 exstat. Recte Rauschning p 82 mihi dicere videtur cum rhetorico quodam sive admirationis sive in- dignationis sono ubi quaeratur eam poni. Multo saepius ea uti Senccam quam vocabulo nonne ex exemplis utriusque Pärtionlag ab Rauschningio I. I. allatis cognosci potest. Iaitio responsi particula interrogandi ‚non' sicut c. XVI S utitur Seneca Dial. VIII 9. 2; Dial. IV 7. 1;; Ep. 2. 4.
Respondetur c. X 2; XIV 1; XV I et 2 bis adhibito imperativo. Etiam hoc exstat in ceteris libris Senecae in responso: Dial XII. 6. 2; Benef. VI 21. 1; VII 14. 6; VII 16. 2; NO. II 38, 1; II 55. 2; III 10, 2 etc.
Responsum incipit a verbis ‚hoc est' c. III 2, ,hoc dicis' cap. VIII 2. Similiter in- venimus Benef. VI 22. 1: Hoc dicis; Benef. VI 26. 1: Hoc dicis; Benef. VI 35. 4: Hoc dicere videris.
Transeamus ad usum particularnm in dictis adversarii et respondentis. Adversarius utitur particula ‚sed' c. III 1 bis; c. IV 1; c. XIII 3; c. XVI 5. Similiter in con- tradicendo Seneca ea usus est Dial III 8. 3; IV 36. 3; VII 6. 1; VII 9. 1; VIII 6. 1; Benef. III 34. 1; IV 20. 1; V 21. 1; NQ. VII 29 2 et 3; Ep. 2. 4; 77. 19; 78. 17 et 20; 99. 10; 102. 14; 104. 12, 113. 14; 116. 2. Alii scriptores nescio an hoc sensu potius particula ‚at' uterentur.
„Sed' particula adhibetur in respondendo c VII 1; XI 1; XIII 3; c. XIV I bis et 2. Plenius haec dictio exstat Dial. VII 21. 1: Quod ita esse concedo. Sed nihilominus sq. Hoc sed' item ut illis locis libelli de rem. fortuitorum invenitur Dial. VIII 6. 5; XII 2. 2; Benef. IV 2. 2; IV 28. 1; VI 15. 3; VI 20. 1; VII 15. 5; N O. II 14. 1; I 55. 1: Sed non? Ep. 52. 2: Sed quomodo—? Ep. 93. 3; Ep. 116. 4
„Ergo' particula adhibita resbonjetur e. X 2. Aliorum librorum Senecae haec sunt exempla: Dial. III 8. 4 Utrum ergo— an—? Benef. IV 5. 1: Unde ergo ista, quae possides? Ep. 94. 48 Isto ergo modo—. De formula Quid ergo? compares Rauschningii dissert. p. 13. Videmus autem in libro de remediis fortuitorum zergo' poni primo loco, in allatis exemplis secundo.
„Nempe'’ in responso est c. XI 3. Cuius rei inveni haec exempla: N0. VII 24. 1 et ep. 42. 9 ter.
‚Inquit' autem ad adversarii verba significanda, quod saepissime adhibetur in reliquis libris Senecae, in libro de Rem. fort. est tantum I 2 et XV 2(Rossbach p. 111).
Ut igitur paucis comprehendam, quid mihi de forma dialogi iudicandum videatur: Non verisimile est Senecam per totum librum illo inepto genere tam saepe repetiti enuntiati usum esse, in singulis autem is, qui hunc libellum conscripsit, consuetudinem Senecae in obiciendo et respondendo bene callebat.
Antequam nunc singula verba et sententias ad normam eorum librorum, de quorum origine non dubitatur, exigere coner, secludendum esse arbitror primum caput. Ac primum quidem enuntiatum, quod tamen etiam in vetustioribus codicibus est, Senecae non esse omnes consentiunt. Memorandum tamen est illud ineptum: ‚quod non praecedentes, sed posteri


