Aufsatz 
Animadversiones ad L. Annaei Senecae philosophi scripta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

ceteros scriptores nescio an non multa reperiantur exempla. Sed similia exstant in aliis libris Senecae. Primum afferam Benef. II. 10. 2 3, ubi haec sunt:NVolo, inquis, sciat'. Debi- torem quaeris.Volo utique sciat. Quid si illi utilius est nescire?Volo sciat. Jta tu hominem non seryvabis in tenebris. Idem vel simile ab adversario saepius ponitur etiam Ep. 33. 7 sep.Hoc Zenon dixit. Tu quid?Hoc Cleanthes?' Tu quid?Hoc dixit Zenon hoc Cleanthes. Aliquid inter te intersit et librum. Locus simillimus est etiam ep. 47. Il: ‚Servi sunt. Immo homines. ,Servi sunt. Immo contubernales.Servi sunt. Immo humiles amici. ‚Servi sunt. Jmmo conservi: si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae. Aliud exemplum huius dictionis exstat ep. 47. 17: ,Servus est. Sed fortasse liber animo. ‚Servus est. Hoc illi nocebit? Sequatur ep. 93. 3:Octoginta annis vixit. Interest, mor- tem eius ex quo die numeres.Octoginta annis vixit. Immo octoginta fuit sq. Non eadem verba, sed similia deinceps ab adversario ponuntur Benef. III 9 3: ‚Donavi tibi domum. Sed ego tuam supra te ruere praedixi. ‚Dedi tibi patrimonium. Sed ego naufrago tibulam.

‚Pugnavi pro te et volnera excepi' at ego vitam tibi silentio dedi. Similiter ep. 24 17: Pauper fiam.' Inter plures ero.Exul fiam. Ibi me natum putabo, quo mittar.Adligabor. Quid enim? Nunce solutus sum? ‚Moriar. Hoc dicis sq.

Ex his, quae attuli, exemplis satis apparere arbitror eam dialogi formam, quae est in libro de Remed. fortuitorum, a Senecae dictione minime abhorrere. Sed etiam hoc monen- dum esse videatur: aliud est bis vel ter in libro ea forma repetitionis eiusdem verbi vel enun- tiati uti, aliud totum librum hac repetitionis forma componere. Negari non potest huius rei neque apud Senecam neque apud alium seriptorem Romanum aut Graecum esse exemplum. Atque est cur vitatum sit. Nam hoc genus dicendi satis molestum et inficetum est.

Transeamus nunc ad singula quaedam, quae in dialogi forma videntur esse memoranda.

Pronomine ‚iste' ad id, quod adversarius dixit, saepissime delegamur: cap. II 1, 3, 4; V 2 et 4; VI 2; X 3 et 4; XI 3; XIII 1 bis; XV 2. Hoec cum dictione Senecae congruere manifestum est, quamquam huic rei non nimium tribuendum esse puto. Inter omnia prono- mina demonstrativa apud Senecam maxime usitatum esse pronomen iste' Rauschning in dissertatione, quae inscribitur: De Latinitate L. Annaei Senecae philosophi p. 70 exemplis allatis satis demonstravit.

Respondetur non toto enuntiato, sed tantummodo parte enuntiati c. II 3; V 3; VII 1; IX 1 bis; X 1 et 2; XI 3. Ne hoc quidem a consuetudine Senecae abhorrere his exemplis docetur: Dial III 13 3; IV 17 1; V 41 3; IX 11 9; Benef. III 34 1: Et praeceptoris mei; NQ. II 55 1; Ep. 9. 12: Immo vero nihil magis: Ep. 20. 11: Nec ego; Ep. 36. 2: Sio quomodo vinum.

Saepius etiam in libello de Remediis fortuitorum adversario adhibita quaestione respon- detur: c II 5: Quid? ego? III 1 Quid interest? Quid refert? V1 Quid aliud huic respondeam? V 2 Quid interest? V 4 Quid trepidas? IX 2 Quid quod? X Hominem illum iudicas? XI 3 Damnum putas? XV 2 lam enim? XVI 1 Utrum an XVI 3 Quid? XVI 8 Non

Artificio rhetorico quaestionis Senecam saepissime usum esse cognoscitur ex Rausch- ningii dissert. p. 11 sq. Similia atque Rem. II 5 Quid? ego? habemus Dial. III 16. 6: Quid tibi lex videtur. Ep. 77. 19 Quid? tu nescis? Cf. etiam ep. 95. 25; 88. 12. Jtem ut c. IX 2 respondetur adhibita forma interrogandi ‚quid? quod' etiam ter in epistula 94§ 22