Aufsatz 
Animadversiones ad L. Annaei Senecae philosophi scripta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

ille p. 16, ‚tam incomposita et elumbis est elocutionis ratio, ut a Seneca vel ab alio quopiam vetere scriptore prorsus abhorreat: denique tota compositio argumenti, quod per colloquium Sensus cum Ratione pertructatur, tum ipsa huius dialogi ratio tam ieiuna et saepe paene ab- surda est, ut nihil ex litteris Romanorum antiquis relictum norimus, quod vel tantillum ad genus inficetum, quo libellus iste conscriptus sit, accedat. Itaque eum a Seneca abiudicandum esse censet et Fickertum laudat, quod primus illum ab editione operum Senecae exeluserit. Pagina 17 vero concedit in eo ipso quaedam inesse, quae cum Senecae ingenio conveniant. Postremo dicit noviciae fabricae libellum sine dubio esse, sed cuius fundus sit antiquus.

Hoc Osanni iudicium Haase in praefatione vol. III pag. XVIII sq. refellere conatur. Dicit eum librum, si quem alium, genuinum Senecae esse; se confidere etiam iis, qui Senecam non probe noverint, satisfieri posse, si quando aut sibi aut alii vacet, iusto commentario sin- gula verba singulasque sententias, ad eorum librorum normam exigere, de quorum origine non dubitetur. Se sperare plura de huius libri fatis fortasse tum cognitum iri, cum vetustioribus codicibus manuscriptis uti licuerit atque etiam fore, ut tales inveniantur, in quibus praefatio subditicia nondum assuta sit.

Vetustioribus codicibus in edendo libello usus est O. Rossbach(commentatio de Senecae philosophi librorum recensione et emendatione, Vratislaviae 1888 p. 95 sq.) Sed confitetur ipse p. 110 hac recognitione non id effectum esse, ut, id quod Haase sperabat, tota libelli forma immutaretur, putat tamen se aliquanto propius ad genuinam dialogi Annaeani formam accessisse. Ex tota enim eius, qualis in codicibus servatus sit, ratione dicit f acile apparere eum, a quo compositus sit, epitomatoris negotium administrasse, rarissime interpolatoris. Itaque omissis multis praeter praefationem illam brevem et ineptam nihil eum de suo addidisse. Lothii contextum(Revue de philologie N. S8. XII p. 118) non multum ab editione Rossbachii differre ipse p. 127 dicit. Num Seneca libellum confecerit, in medio relinquit. Quamquam p. 119 notat Haasium argumenta adversariorum bene refutare et censet in hoc libello ea, quae in Senecae scriptis et landentur et vituperentur, inveniri. Maxime diversa igitur de eo libello iudicia sunt.

Jam videamus, ceteris libris Senecae adhibitis num quid certi enucleari possit. Ac primum quidem de forma dialogi agamus, in qua Osannum offendisse supra diximus. Conce- dendum ei est alia fere nulla exempla talis dialogi apud veteres scriptores esse. Personarum notas ab vetustioribus codicibus abesse docet Rossbach l. l. p. 95 not. 16. Tales dialogos etiam apud veteres Stoicos fictos esse intellegitur ex Galen., de placitis Hippocratis et Pla- tonis ed. Kühn tom. V p. 476: fy HL rod KNSG bch JeSn bre e e e Salveohai εᷣ νν εεαιν. Ao. Ti ror 80, e S05Aet, dos; roör ot pον. oie.Eheuv, Xo†iO⁵, räy 3 B05ROKt Tot. AMIOEc. Nai Baohixey Te rkry Tue eie wähy. 60466. L 8,1, ra5d Le pewhoerah. Tauti rd dοαa ron KASw og rs.

Neque tamen inde, quod Cleanthes semel tali dialogo 1oν Xεοινq m dob usus est, Senecam concludi potest hoc loco Sensum et Rationem tamquam personas induxisse ool- loquentes, praesertim cum notae personarum ab vetustioribus codicibus absint. Atque de ipsa forma dialogi nescio an maxime aliquis in eo haereat, quod idem vocabulum vel enuntiatum tam saepe obiciatur sicut Morieris c. II undecies; Peregre morieris cap. III quinquies; Juvenis morieris cap. IV quinquies; Insepultus iacebis cap. V ter; Aegroto cap. VI ter; Male de te loquuntur cap. VII bis; Exulabis cap. VIII ter; Pauper sum cap. X bis; Pecuniam perdidi cap. XI sexies; Oeulos perdidi cap. XII bis; Amicum perdidi cap. XV ter; Uxorem bonam amisi cap. XVI quinquies. Huius tam crebrae eiusdem verbi vel enuutiati repetitionis apud