Animadversiones ad L. Annaei Senecae philosophi seripta.
AAQRQD’DSOOWDy
I
De libello Senecae, qui inscribitur ‚De remediis fortuitorum,“ viri docti non eodem modo omnes iudicaverunt. Primus eum Tertullianus in Apologetico commemorat, tum Hildebertus Cenomanensis, Vincentius Bellovacensis, Jacobus Magni. Haase editionis vol. III p. 446 iure affirmat Vincentium et Jacobum Magni de eodem libro, qui nune superest, dicere. De Ter- tulliano hac in re nihil constat, praesertim cum eum citet his verbis usus: zut Seneca in for- tuitis“ Petrarca, qui ipse duos libros de remediis utriusque fortunae conscripsit, de nonnullis libris, qui eius temporibus sub nomine Senecae ferebantur, disserit in epistula ad Laelium (opera ed Basil. H. Petri s. a. Tom. II p. 842 sq.):„Senecae libellus,“ inquit, ‚nolenti non dubitem datus est, ,de quattuor virtutibus.“ Omne vulgus opusculum illud avidissime legit ac Senecae libris interserit inque eo, quod Seneca numquam vidit, Senecam praedicant miran- turque. Sunt, qui inter ipsos Senecae libros omnis hunc maxime diligaant, quippe illorum in- genio maxime conforme, nam re vera et Senecae invito ac si liceat reiecturo in adoptionem ve- nerit, naturaliter non suus. adhuc tamen vulgo quam doctis est gratior, quamquam plerisque etiam doctiorum iam errori succumbente vero hoc ipsum, quod loquor, ignotum sit iamque eum vulgo de autore sentiant, de opere autem ipso consentire vulgo nequeant illud vel praeferenti melioribus vel aequanti.' Tum Martino Episcopo eum tribuendum esse docet, ad quem etiam praefatiuncula in exemplaribus bibliothecarum Gallicarum exstet. Pergit: ‚Neque hoc contenti sua sibi quoque bis ingerunt, quod in libro de moribus ae proverbiis observatum est, qui libri Senecae dicuntur, cum in eis nihil ille peccaverit, nisi quod in aliis sparsim seripsit, unde illa decerperentur ex multis unum in locum importunius acervanda. raro quidem ille nisi de mo- ribus scribit et sententiae breves ac praecisae, quibus ante alios abundat, quid nisi proverbia quaedam sunt?'
Satis ex hoc intellegi potest iam Petrarcam negasse libros de formula honestae vitae, de moribus, proverbiorum a Seneca conscriptos esse. De libello, qui inscribitur de remediis fortuitorum, quid sentiat, tradit in eo, quem ipse confecit libro ,de remediis utriusque fortunae' p. 9. Narrat hunc librum passim in manibus valgi esse et quibuscunque locis eum comme- morat, nusquam ullam dubitationem de auctore profert, sed Senecae eum esse confirmat. Eius- dem brevitatis, cuius nunc est, fuisse hunc libellum, qui Petrarcae in manibus fuit, demonstrat. Osann commentationum de Senecae seriptis quibusdam deperditis spec. II(Gissae 1847) p. 21. Prorsus aliud iudicium de eo fecit Lipsius, qui in editione haec dicit: ‚Haec excerpta libenter omisissem. Senecae enim non esse vel caeco perspicuum est. Sed veritus sum, ne quis ea, cuicuimodi sunt, sublata quereretur. Et in eis tamen multa ex vetere libro emendavimus.“ Huius viri doctissimi sententiam editores secuti sunt usque ad Osannum, qui in ea, quam supra commemoravimus, commentatione refert, quid ipse de hac re sentiat. Et ipse maxime barbaram Latinitatem incusat. Qua de re monendum est duo exempla p. 6 ab eo allata ,inhumatio et invasura' in inscriptionibus capitum esse, quae ab optimis codicibus absunt.„Praeterea,“ pergit


