Aufsatz 
Animadversiones ad L. Annaei Senecae philosophi scripta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

‚male opinari' i. e. non solum cogitare, sed etiam maledicere(c. VII. 1) non est apud Senecam, qui eo sensu utitur his verbis: male existimare Ep. 68. 6, Dial. V. 22. 2. ‚male opinari' est apud Suetonium, Aug. 51.

Brevissime dictum est illud:Periere perituri' c. XIII. 2. Simile exemplum non in- veni neque arbitror haec verba Senecae esse. Periturus quamquam esse potest ‚morti destinatus, tamen semper apud Senecam quandam vim futuri retinet. Cf. Dial. I. 5. 7; III. 18. 5; V. 19. 3; V. 40. 2; VI. 9. 4; IX. 14. 7; Benef. II. 15. 1; VII. 23. 1; III. 35. 5; IV. 27. 5; VII 19. 8;. prol. I. 4; II. 59. 7; VI. 32. 10; Ep. 30. 4; 48. 8; 82. 12; 91. 12.

Vocabulum ‚suffocandi' c. XVI. 7: ‚quam margaritae suffocent' exstat praeterea NO. VI. 2. 5 quem crassior saliva suffocat. Non suffocandi, sed effocandi vel potius offocandi (v. Georges in Philolog. 34 p. 64) vocabulum ponit in simili re Seneca Dial. X. 2. 4. Cf. etiam Dial. VI. 24. 5.

‚Se suspicere' c. XVI. 6 inveni etiam Dial. IV. 27. 2; VI. 10. 2; Benef. V. 7. 4; NOQ. I prol. 5; Ep. 18. 8.

Non satis apte dictum est ‚transire patriam' pro eo quod eat egredi extra fines patriae Aliud est transire vitam i. e. finire vitam Dial. I. 4. 3 et Ep. 45. 12.

De adverbiis primum notandum est

‚aeque quam'(cap. XVI. 7) exstare etiam Dial. XII. 11. 1; XII 13. 6; Clem. II. 5. 4; Benef. II. 16. 2; VI. 21. 4; VI. 40. 1; Ep. 2. 3. Cf. Naegler, de particularum usu apud Senecam pars II. p. 19.

‚Istic' eodem sensu quo ,in ista re' adhibetur etiam sicut c. XIII. 1: Dial. VI. 20. 3; Benef. VI. 14. 2; IV. 15. 5.

‚Precario'(o. XIII. 3) repperi etiam Dial. II. 5. 5; XI. 1. 1; Ep. 53. 8; 86. 18 124. 13.

Caesim' et ‚punctim' adverbia(c. III. 1) in aliis libris Senecae non sunt. Hoppe in programmate, quod inscribitur: Ueber den Sprachgebrauch des Philosophen Seneca dicit p. 11: Im Uebrigen hat Seneca weder Neubildungen auf diesem Gebiete, noch macht er von den vor- handenen einen umfangreichen Gebrauch. Quae adverbia in im desinentia apud eum sint, ex his videas:

Cursim Ep. 2. 2; 102. 11. Furtim Ep. 95. 30. Gregatim Clem. I. 26. 5; Benef. VI. 32. 1. Membratim Ep. 101. 14. Minutatim Dial. VI. 8. 2; NôQ. II. 54. 2; Ep. 30. 12; 38. 1; 66. 34; 91. 12. Ostiatim Dial. VI 16. 3. Particulatim Ep. 67. 7; 94. 3; 94. 31 Passim NôQ. VI. 1. 2; Ep. 6. 5. Paulatim NôQ. I. 6. 3 et saepius. Pedeten- im Dial IX. 11. 1; Ep. 40. 7. Raptim Dial. IX. 14. 10; Ep. 40. 5. Separatim Benef. VI. 5. 4; Ep. 85. 17. Strictim Benef IV. 37. 3. Hoc adverbium sine dubio ponendum est etiam Ep. 9. 2: In ambiguitatem incidendum est, si exprimere apathian uno verbo cito voluerimus. Quo de loco dicit Hess(curae Annaeanae progr. Alton. 1887) p. 5: Magis placeret striotim, si Annaeanum esse posset putari. Summatim Ep. 33. 5; 100. 12, 121. 12. Tractim Ep. 40. 9, ubi tamen Arellius dicit. Viritim Dial. V. 2. 2; V. 19. 5: Benef. VII 6. 2; NQ. V. 7. 1; Ep. 73. 6.

Neque vero aut caesim aut punctim apud Senecam sunt. Exstant haec adverbia sib opposita apud Livium XXII. 46, Veget. de re milit. I. 12, Pacat. in Panegyr. Theod. 36.

Ut igitur enumeremus, quae verba singularia in libello, de quo agitur, invenerimus,