Aufsatz 
Animadversiones ad L. Annaei Senecae philosophi scripta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

12

sunt haec; ,Artes liberales, ‚extra ictum vulneris positum esse, ‚primo loco alicui cedere', ‚adventicium bonum, frugi' non ironice dictum,immatura funera, ,‚opibus excuti', viam incidere', periere perituri, ,transire patriam, ‚caesim, ‚punctim.

Cap. XVI. 5, ubi repugnare coniungitur cum praepositione ‚cum, Rossbach graviter corruptum esse censet.

Venimus ad syntactica quaedam. Cap. IV. 2 dicitur: ut nulli alii, certe senectuti. Senecam nusquam ita locutum esse viderat iam Naegler l. l. pars I. p. 17. Qua particula Seneca uti soleat, ex his exemplis apparet: Dial. IX. 3. 3 si nihil aliud, certe moratur; N0 prol. I. 17 si nihil aliud, hoc certe Dial. XI. 43 si non finire lacrimas, at certe reservare de- bemus. Ultimo tamen exemplo nihil tribuerim, cum ille dialogus ad Polybium ne ipse quidem Senecae esse videatur. Cf. Buresch, consolationum a Graecis Romanisque sciptarum historia critica p. 114 sq.

Nusquam apud Senecam repperi illud ‚dum non' c. IX 1 pro eo quod est ,dum ne'; dummodo non tribus est locis his: Dial. IX 14. 1; Benef. V 2. 1; Ep. 54. 6.

Undecunque' sine verbo positum est ut c. III 2 etiam Dial. XII 8. 5 et Ep. 87. 26,

Imperativi per negationem ponendi locum bis obtinet Imperativus noli: c. IX 2: Naturam infamare nolite et c. XIV 2. Noli queri, quod incideris. Rauschning autem in dissertatione de Latinitate L. Annaci Senecae philosophi p. 7 notat hoc genus imperativi raro inveniri, longe frequentissimam esse locutionem ‚non est quod.' Haec autem in libello, de quo agimus, non- usurpatur. Quamquam noto Rausehningium sex locos fugisse, quibus ‚noli' apud Senecam est: Dial. V. 26. 5; V. 36. 4; Ep. 12. 10; 22.*; 29. 9; 58. 35. Sed hoc totam rem nihil mutat.

Atque haec quidem bactenus de verbis. Concedendum est dictionem eius, qui hunc libellum conscripsit, ab dictione Senecae non ita multum abhorrere. Transeamus nunc ad sententias. Primum eos locos afferam, quibus is, qui hunc librum confecit, sententias ex aliis libris Senecae aut uad verbum aut paucis mutatis videtur transscripsisse.

Statim primum illud ‚ieta homini natura est, non poena' translatum et non apte mu tatum esse arbitror ex Dial. XII. 13. 2 ultimum diem non quasi poenam, sed quasi naturae legem adspicis. Deinde cum eo quod est: ,Gentium lex est, quod acceperis, reddere' confe- renda sunt ista Benef. III. 14. 3: Aequissima vox est et ius gentium prae se ferens: Redde, quod debes. Pro eo quod est: ‚vox ius gentium prae se ferens' ille, qui excerpsit gentium legem posuit. Sed hanc locutionem neque apud Senecam neque apud alium scriptorem rep- peri. Nescio igitur an non solum brevius ille, sod etiam deterius dixerit. Similia illis: ‚huc me singuli dies ducunt, nascenti mihi protinus natura posuit hune terminum sunt Dial. VI.

21. 5: Fixus est cuique terminus. Ex illo quom primum lucem vidit, iter mortis ingressus est.§ 4 sunt haec: Morieris hic est humani officii finis Cf. Ep. 77. 19: unum esse ex vitae officiis et mori. Eodem loco haec seripta sunt: ‚quid? ego nescio me esse animal

rationale mortale? Quid haec verba sibi velint, non satis apertum est. Quam ob causam Rossbacbius seclusit illud ,rationale. Sed ne ita quidem rectum sensum praebent. Nam quod solatium est, si quis morienti dicat eum esse mortalem? Fortasse tota haec expositio sumpta est ex ep. 41. 8 et 9: rationale enim est animal homo. consummatur itaque eius bonum, si implevit, cui nascitur. Quae sequuntur: ‚quod coepit et desinit' fere iisdem verbis dicuntur Dial. XI. 1. 1: quidquid coepit, et desinit.

Similia eorum, quae, c. III. 2 dicuntur;in patriam sine viatico pervenire' Ep. 17. 7 sunt haec: ad philosophiam sine viatico pervenire.