— 13—
Cum eis, quae sunt cap. IV. 1 ‚Optimum est, antequam optes, mori' conferri possunt haec: Dial. VI 20. 1(mors) ‚de nullis melius merita quam de iis, ad quos venit, antequam invocaretur.’' Tum quae sequuntur: hoc unum est, quod aeque ad invenem quam ad senem pertinet sumpta videntur esse ex Ep. 99. 31: ommes— et invenes et senes in aequo sumus. Totidem verbis haec: ‚non citamur ex censu' exstant ep. 12. 6: non enim citamur ex censu.
In eadem paragrapho haec sunt: ‚Optimum est mori, cum iuvet vivere.’ Haeec sen, tentia sumpta est ex ep 54. 7, ubi haec sunt:;illum lauda et imitare, quem non piget mori cum iuvet vivere quae est enim virtus, cum eiciaris, exire?' Multo severius tamen hoc loco epitomator dixit qum Seneca ipse. Praeterea notandum est Haasium c. IV. 2 illa verba: ‚quae enim virtus est, cum eiciaris, exire,' non solum uncis circumdedisse, ut Rossbach censet, sed etiam ipsum ex illo loco ep. 54. 7 addidisse. Nam neque editiones neque codices ea vi- dentur habere.— In§ 3 eiusdem capitis haec sunt: ,non refert, quot annos habeam, sed quot acceperim. si plus vivere non possum, haec est senectus mea.' Similia inveni Dial. VI. 21. 4 et 6: Non una hominibus senectus est. Habebit quisque, quantum illi dies primus adseripsit.
De sepultura c. V. 2 haec dicuntur: ,Quid interest ignis me an fera consumat an tem Pus, ultima omnium sepultura?' Cum eis haec comparentur: Ep. 92. 34: ‚utrum proiectum aves differant an consumatur canibus data praeda marinis, quid ad illum, qui nullus?' et pau- cis verbis antea: ,ignis illud exurat an ferae distrahant' et§ 35: ‚quem saevitia proiecerit dies condet,“ Nonnulla de hoc loco etiam infra afferam.
Cap. VI. 1 dicuntur haec: ,Non in mari tantum aut in proelio vir fortis apparet: ex- hibetur etiam in lectulo virtus.’ Conferas ep. 78. 21: ‚Est, mihi crede, virtuti etiam in lectulo locus. non tantum arma et acies dant argumenta alacris animi indomitique terroribus. et in vestimentis vir fortis apparet.“
Eiusdem capitis§ 2: ‚Cum morbo mihi res est: aut vincetur aut vincet' conficta esse videtur ad exemplum ep. 78. 17. brevis morbus ac praeceps alterutrum faciet; aut ex- stinguatur aut exstinguet. Sed quod hoc loco de brevi ac praecipiti morbo optime dictum est, cap. VI. 2 minus bene de omnibus morbis adhibetur. 3
Cum cap. VII. 1: ‚nunc malis displicere laudari est' conferas Dial. VII. 24. 4: ‚mihi- iam quod argumentum est recti contingit malis displicere.“ Id quod Seneca moderate atque bene dixerat, compilator cum brevius dicere vellet, deterius dixit. Nam malam existimatio- nem ita tantum contemni posse, si immerita sit, recte exponit Seneca Dial II. 16. 3. Of. etiam Dial. IV. 28. 5: ‚cogita an prior feceris— cogita de quam multis loquaris.“ Haee om- nia is, qui libellum, de quo agitur, composuit, neglexit, quamquam summi momenti sunt.
Cap. IX. 2 quae sunt; ‚Naturam infamare nolite: illa nos fortes genuit' com parare possumus cum Ep. 22. 15 illa(natura) nobiscum queri debet et dicere: sine cupiditatibus vos genui, sine timoribus.— Quae sequantur: ‚Fugiamus dolorem. Quid quod ille sequitur fu- gientem?' satis inepte composita sunt ex his verbis: ep. 78. 17:„Dolorem gravem sentio. Quemadmodum perniciosior hostis est fugientibus, siec omne fortuitum incommodum magis in- stat cedenti ac averso.“ b
Cap. X. 1: Non in paupertate vitium est, sed in paupere' transscripta sunt ex ep. 17. 12: non est enim in rebus vitium, sed in ipso animo. illud quod paupertatem nobis gravem fecerat, et divitias graves fecit.— Quae sequuntur: ‚Nescis te opinione, non re laborare' sumpta sunt ex Ep. 13. 4: saepius opinione quam re laboramus.’— Tota illa comparatio: ‚quis


