Aufsatz 
Animadversiones ad L. Annaei Senecae philosophi scripta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

aerario, quis plenis invidet loculis?' confocta est fortasse ad exemplum Ep. 87. 18:Quis pleno sacculo ullum pretium ponit? Arca dicitur Crassus ep. 118. 2.§ 4 ,dives, quem multi amici comitantur, praeda appellatur. Cf. Ep. 19. 4:amicitia olim petebatur, nune praeda.

Cap. XII. is, qui oculos perdidit, dicit: ‚quam multis hominibus carebo, quos ne viderem vellem, vel eruendi erant.) Haec verba ne ita quidem ut vellem deleatur, id quod Rossbach vult, intellegi possunt. Sententia etiamtum barbara manet. Fortasse personatus ille Seneca non satis intellexerat sententiam huius loci Dial. I 5. 2:Detestabilis erit caecitas si nemo oculos perdiderit, nisi cui eruendi sunt. itaque careant luce Appius et Metellus. Hie locus ei, qui non illa, quae ante dicuntur, respexit difficilis ad intellegendum est.

Cap. XIII I'ducuntur ex plebeia do no immatura funera, ducuntar ex regia' sumpta sunt ex dial V 25 1: ,Aequiore animo filium in angulo flevit, qui vidit acerba funera etiam ex regia duci. Eodem loco: ‚Non est idem fati ordo, qui et aetatis. Simile habet ep. 63. 14: ‚tamquam ordinem fata servarent. Eiusdem capitis in§ 3 quae sunt: ,Sed ego illos superstites optaveram. ‚Sed hoc nemo tibi promiserat' sumpta sunt ex Dial VII 10. 3: ‚Omnes ergo nostro et quos superstites lege nascendi optamus, sic amare debemus, tamquam nihil nobis promissum sit.

Cap. XV 1 quae leguntur compilata esse arbitror ex Dial. III c 11: Sed adversus hostes nescessaria est ira. an tu putas venatorem irasci feris? 16. 5 sine ira eo vultu ani- moque ero, quo serpentes et animalia venenata percutio et c. 31. 8 ne viperas quidem et natrices. si ut reliqua mansuefacere possemus aut efficere, ne nobis aliisve periculo esse possent.§ 2 exstant haec: Amicum perdidi alium quaere. Similiter ep. 63. 11: ‚Quem amabas, extulisti: quaere quem ames. Eodem loco quae sunt: ‚ad mensam res ista non quaeritur' conferenda sunt cum Ep. 19. 11: Errat autem, qui amicum in atrio quaerit, in convivio probat.

Cap. XVI 4 Omnium imperitorum animus in lubrico est. Cf. Ep. 71. 28 incohatus etiamnunc in lubrico versatur. Eiusdem capitis§ 7 sunt haec: ‚bene institutam, non cuius auriculis utrimque patrimonia bina dependeant. Similia invenis Benef. VII 9. 4 ‚non satis muliebris insania viros superiecerat, nisi bina ac terna patrimonia auribus singulis pependissent. Quae sequuntur: non quam patente sella sq. transcripta sunt ex Benef. I 9. 3 abominanda condicio est sq.§ 8 in codicibus sunt haec: ‚boc unum deest, ut illam lugeas an non. cum maritum cogitaveris et virum cogita.) Recte Rossbachius p. 112 notat neque verba hoc unum deest' neque illa, quae sequantur, habere, quo referantur. Restituere possumus fortasse hunc locum, si comparamus ep. 63 16, unde sumptus videtur esse:Annum feminis ad lugendum constituere maiores: viris nullum legitimum tempus est, quia nullum honestum.' Tum igitur scribendum esset: Hoc unum deest, ut illam lugeas annum.§ 9 ,tributa vivendi' dicitur item atque Ep. 96. 2;tributa vitae. Cum eis, quae sequuntur: ,felix est non, qui aliis videtur, sed qui sibi' conferas Ep. 110. 20 ,felix ut tibi videaris, non aliis.

Ultima verba totius libelli sunt haec: vides autem, quam rara domi sit ista felicitas. Fortasse hoc ,domi', quod non satis potest intellegi, ortum est ex verbis ep. 23 3 prave intellectis: volo illam(laetitiam) tibi domi nasci: ,nascitur, si domus intra te ipsum sit' vel ep. 72. 4 ,domestica illi felicitas est' vel ep. 94. 53 ‚cum possimus felicitatem domo promere.