Aufsatz 
Animadversiones ad L. Annaei Senecae philosophi scripta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

Non negaverim fieri posse, ut idem scriptor eandem sententiam bis similibus verbis explicet. Neque tamen arbitror eundem scriptorem eisdem verbis tam saepe in tam parvo libro eadem, quae in aliis scriptis, dixisse. Maximi vero momenti etiam illa videntur esse, quae cap. XII. leguntur, si, id quod verisimillimum est, epitomator ad ea conficienda verbis dialogi I. 5. 2 prave intellectis usus est.

Neque vero solum Senecae libris usus est, sed etiam Ciceronis Tusculanis. Quam- quam Buresch I. I. p. 106 recte dicit constare ipsum Senecam in consolationibus ad Ciceronis et Tusculanas disputationes et Consolationem respexisse, tamen in nullo scripto tam multa et manifesta vestigia sunt, quam in hoc parvo libello.

Plurimis enuntiatis capitis II. natura cum creditore comparatur. cui reddendum sit, quod dederit. Cf. Tusc. I. c. 39§ 93: At ea(natura) dedit usuram vitae tamquam pecuniae. Quid est igitur, quod querare, si repetit, cum volt?

In capite III. libri haec sententia est: Undecunque ad inferos una via est. Apud Ciceronem fere eadem videmus scripta Tusc. I. c. 43§ 104: undique enim ad inferos tan- tundem viae est.

Pluribus Cicero de sepultura quoque eiasque iactura disserit Tuscul. I. c. 43 et 44, quae et ipsa simillima sunt iis, quae capite libelli, de quo agitur, quinto proferuntur.

Similitudo quaedam etiam in capitibus de exilio inter Ciceronem et eum, qui librum de remediis fortuitorum composuit, intercedit. Hic dicit c. VIII 2: si sapiens est, peregrinatur, ille V. 37. 107: iam vero exilium quantum tandem a perpetua peregrinatione differt? et sen- tentia Teucri§ 108 exstat codem loco totidem verbis.

Cap. XII. 1 dicuntur haec: ‚Oculos perdidi. Habet et nox suas voluptates. Refe- renda sunt haec sine dubio ad Cic., Tusc. V. 38. 112, ubi Antipater Cyrenaicus, cum mulier- culae caecitatem eius lamententur, dicit: ‚Quid agitis? an vobis nulla videtur voluptas esse nocturna?'

Jam vero quae scriptor neque ex Seneca neque ex Cicerone sumpserit quomodo se habeant videamus. Etiam hac in parte commentationis quaedam similia ex Senecae seriptis afferemus, quae tamen quis per se invenisse potest. Atque in universum ut de iis, quae non ex Seneca aut ex Cicerone sumpta sunt, iudicemus, saepissime eaedem sententiae aliis verbis prolatae iterum atque tertio ponuntur, ut mihi illud quidem non rectum esse videatur, si quis haec esse excerpta dicat. Sicut cap. I.: ,hac condicione intravi, ut exirem; ad hoc veni; hoo ago; in haec verba iuravi': omnia haec eandem rem exprimunt. Deinde nonnulla falso loco posita sunt. Verba: equidem cum eo creditore contraxi sq. non ponenda erant post haec: znihil grave est, quod semel est, sed post verba: ,stultum est timere, quod vitare non possis. Inepte§ 3 dictum est etiam illud: ‚omnes me antecesserunt, omnes sequentur. Si hoc verum esset, ei, qui antecesserunt et qui sequuntur, eidom esse deberent. Quibus verbis Seneca hanc sententiam elocutus sit, intelleges ex Ep. 77. 12:hoc patri tuo accidit, hoc omnibus ante te, hoc omnibus post te. Hunc locum iam is, qui Consolationem ad Polybium conseripsit, imi- tatus erat: ‚quod omnes ante passuri'(c. I. 4).

Non ex more Senecae, sed quasi puerile, sicut totum genus dialogi mihi illud videtur: putabam te aliquid novi dicere.

Ultimum enuntiatum primi capitis: Morieris. di melius, quod nemo mibi istud minari immortalis potest, non satis potest intellegi. Nam si ‚quod' eodem sensu, quo quia, interpreta-