Aufsatz 
Animadversiones ad L. Annaei Senecae philosophi scripta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

mur, ad illud ‚di melius' supplendum esset ,dederunt' vel ‚fecerunt, cuius rei aliud nullum inveni exemplum, sed omnibus locis vel ,dent' vel ,dabunt' addendum est. Conferas exempla a Brissonio, de formulis et sollemnibus populi Romani verbis Lib. I. p. 104 allata. Unus codex, Vaticanus Palatinus 1548, praebet non ‚quod nemo,' sed ‚quam nemo. Fortasse scri- bendum est: dii melius. quam nemo mihi istud minari immortali potest.

Sed pergamus ad caput III. Satis singulariter esse dictum: Multi in te gladii' vel ut optimi codices et Loth habent gladio' ‚convenient' nemo negabit. Seneca hoc fortasse brevius dixisset, sicut Dial IX. 11. 5: convolneraberis et confodieris.§ 2 denuo adbibetur illa trans- latio capite I. iam decantata a feneratore vel creditore sumpta. In ultimo enuntiato dicitur non esse graviorem foris quam domi somnum. Gravis somnus aliud nihil significare potest nisi;tiefer Schlaf. Gentilibus autem omnis somnus mortuorum aeque gravis,ανη(Il. XI. 241), erat. Si igitur hie locus recte se habet, non aliter potest intellegi nisi ita, ut de re- surrectione cogitetur. Cf. Prudentius in Hymno funebri:

Quidnam sibi saxa cavata,

Quid pulchra volunt monumenta, Res quod nisi creditur illis

Non mortua, sed data somno?

Cap IV bis eadem sententia aliis verbis dicitur: ‚hoc unum est, quod aeque ad iu- venem quam ad senem pertinet, et ‚adulescentes et impuberes eadem fati necessitas ducit. Deinde: ,quicunque ad extremum fati sui venit, senex moritur' et: ‚si plus vivere non possum, haec est senectus mea. Quaeritur nunc, quomodo intellegendum sit: ‚non enim refert, quae sit hominis aetas, sed quae sit meta. Rossbach scribendum esse censet mea; eum hoc recte facere non arbitror. Nam pronomen possessivum non verisimile est in illud rarius verbum a librario mutatum esse. Illud vocabulum mihi videtur sumptum esse ex Dial. VI. 21. 5, quo ex loco multa, quae in hoc capite dicuntur, manasse supra demonstravimus. Ibi cum de eadem re, de immatura morte, agatur, hic versus Vergilii affertur:

metasque dati pervenit ad aevi.

De capite V primum monendum est eandem sententiam saepius dici, sicut nihil inter haec duo interest: ,si nihil sentio, non pertinet ad me iactura(iniuria) corporis insepulti; si sentio, omnis sepultura tormentum est' et: ,istud non sentienti supervacuum est, sentienti onus. Cum sibi opponantur sepultura et iactura sepuleri, non arbitor pro iactura ponendum esse iniuriae vocabulum. Neque tamen infitior iacturam corporis insepulti non bene dici. Quid deinde sibi velit hoc: ‚vitae multa debemus, morti nihil' non video. Fortasse ad illam trans- lationem cap. II. decantatam a debitore sumptam referendum est. ‚Alios terra obruit, alios flamma consumpsit, alios inclusit' iam§ 3 dictum erat his verbis: ,At tu combustus, at tu obrutus, at tu inclusus'.

Paucis etiam de tribus generibus sepulturae disserendum est, quae scriptor hoc loco eommemorat.Combustus' pertinet ad cremandum, ‚obrutus' ad humandum, ‚evisceratus et constrictus' ad condiendum. Primum monendum est ep. 92. 34 sq., quo ex loco haec sumpta esse supra diximus, duo genera sepulturae commemorari, cremandi et humandi, neque alio loco librorum Senecae narrari Romanos more Aegyptiorum corpora mortuorum condivisse. Pri- mum sine dubio hoc modo demum post mortem Senecae corpus Poppaeae sepultum est, de qua re Tacitus, Ann. XVI. 6 haec dicit: ‚corpus non igni abolitum, ut Romanus mos, sed regum externorum consuetudine diffoertum odoribus conditur. Neque igitur Seneca de con-