Aufsatz 
Animadversiones ad L. Annaei Senecae philosophi scripta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

diendo corpore tamquam de sollemni sepultura Romanorum dicere poterat. Verbum evisce- randi exstat etiam apud Ciceronem eo loco, quo de morte et de sepultura diecitur, sed non de sollemni genere sepeliendi(Tusc. I 44. 107.)

Transeamus ad caput VI. et illud enuntiatum: ‚aut ego febrem relinquam aut illa me. Haec figura dicitur antimetabole. Quam saepe scriptor in eis, quae sequuntur, vana antithesi usus sit, ex his videas: male de te loquuntur. non de me loquuntur, sed de se. Quod cum Rossbachio non placeat, mutandum existimat ita: non de me tantum loquuntur, sed et de te. Nescio an ita sententia non fiat melior. Sed quod sequitur non minus est ineptum: male de te loquuntur. bene enim nesciunt loqui. c. IX.: non potest homo par dolori esse. nec rationi dolor. dura res est dolor. immo tu mollis. c. X. 2 ,paupertas mihi gravis est. immo tu paupertati. Hoc quod ultimo loco positum est satis absurdum esse nemo negabit. ‚Non sum potens. gaude, impotens non eris. iniuriam accipere potero. gaude, facere non poteris. Hoe plane falsum est. c. XI. ‚pecuniam perdidi. fortasse te illa perdidisset. pecuniam perdidi. ot illa quam multos. Has facetias infacetas Senecae non tribuerim, praesertim cum eae omnes tam parvo intervallo interiecto coacervatae sint.

Dicamus nunc de illa enumeratione sapientium virorum c. VII.: moverer, si de me Marius, si Cato, si Laelius Sapiens, si alter Cato, si Scipiones duo ista loquerentur. Pro Ma- rius si' editores ponendum esse iudicant ‚Marcus' omisso si; sed hoc non iure. Nam si quis dicit ‚Marcus Cato' et pergit ‚alter Cato, non alter Marcus Cato, concludemus huiec aliud praenomen fuisse. Quomodo Seneca ipse dixerit, ex Ep. 64. 10 cognoscitur: M. Catonem utrumque et Laelium Sapientem et Socratem et Ep. 95. 72: Catonis volnus, Laelii sapientiam et eum suo Scipione concordiam, alterius Catonis egregia facta. Scriptor ipse igitur fortasse posuerat ,Marius, si, sive Marium sapientem virum existimabat, sive illud Ep. 64. 10: ‚Mareum Catonem utrumque' prave legerat ita ‚Marium, Catonem utrumque.

Cap. VIII. maximam partem una sententia expletur: ‚patriam meam traasire non pos- sum: omnium una est. extra hanc nemo proici potest.Non patria mihi interdicitur, sed lo- cus. ,In quameunque terram venio, in meam venio.Nulla terra exilium est, sed altera pa- tria est. ,Alterius loci civitate donaberis. Haec omnia enuntiata fere ad eandem sententiam redeunt. Sumpta est fortasse haec sententia ex Dial. XII. 9. 7: omnem locum sapienti viro patriam esse. Illud ‚cum omnia feceris'§ 1 Rossbach(p. 111) arbitratur vix intellectum iri, nisi quaedam de exiliis magis minusve longinquis praecessisse putaveris. Haec autem verba formulam usitatam apud Senecam esse cognosces ex Ep 90. 39 cum omnia fecerimus et Ep. 124. 22 cum omnia feceris. Ea etiam is, qui libellum de remediis fortuitorum conscripsit, usus est.

Cap. IX. 1 quod est: levis est patientia pro eo, quod est ,facilis, non ex usu Senecae esse puto.

Cap. X si dicitur: ,feris in alimentum solitudo sua sufficit' non aliter potest intellegi nisi ita: feras solitudinem suam comedere et ea satiari. Eodem capite falso concluditur omnes eos, qui grandem pecuniam acceperint, etiam superbiam accipere. Praeterea omnia illa: ‚Ac- cepit ille grandem pecuniam. magnam pecuniam habet. multum habet. multi illum comitantur' dicere est invidiosi et eam ob causam non credendum est Senecam ea posuisse.

C. XIV. constructio hominibus medii aevi digna in codicibus exstat: cogita non quid perdideris, sed quod evaseris.