— 18—
Cap. XV: inimicos habeo. illud est peius, quod amicos non habes. Haee non satis apte coniuncta sunt. Nam inde, quod quis inimicos habet, effici. non potest eum amicos non habere.
Cap XVI. 2. 4 non mihi recta et Seneca digna solatia esse videntur. Nam luctus nescio an non bene minuatur, si quis ita consolatur, ut virtutibus eius, quem maeremus, ob- trectare studeat.
Nego igitur hunc librum a Seneca conscriptum esse aut ex libro Senecae de Remediis fortuitorum excerptum, maxime eam ob causam, quod permulta ex aliis libris Senecae paene ad verbum sumpta sunt et quod totum genus dicendi est infacetum.
De tempore, quo praefatio, quam nunc habemus, assuta sit, Chatelain Revue de philol. 1. l. p. 120 not. 2 proficiscendum esse putat a plurali ‚vestrum,“ qui invenitur in primo enun- tiato. Suo iure dicit sequi praefationem non ante quintum saeculum p. Chr. compositam esse.
Praeterea iudicat inde, quod libellus in codice Salmasiano cum poematis Anthologiae coniunctus sit, concludere aliquem posse eum qui Anthologiam compilaverit etiam genuinum de Remediis fortuitorum librum in brevius contraxisse. Haec, quae supersunt, non excerpta esse ex genuino libro de Remediis fortuitorum, sed ex aliis libris Senecae supra me satis demon- stravisse existimo. Num vero is, qui libellum de Remediis fortuitorum, quem nunc habemus, ex reliquis libris Senecae composuerit, idem sit atque is, qui Anthologiam compilaverit, nuno quidem in medio relinquo.
II.
Librorum Naturalium Quaestionum Senecae non in omnibus codicibus idem ordo est. Praeter eum, quem in editionibus habemus, alter in cordice Leidensi invenitur et similem is codex praebebat, quo Vincentius Bellovacensis in speculo historiali et naturali utebatur. Est autem is, ut libri IVb usque ad septimum ante ceteros positi sint. Tertii ordinis vestigia reperiri in codice Parisino 8624, in cuius subscriptionibus libri IVb, V, VI, qui nune sunt, numerantur III, IV, V, refert ex schedis Rossbachii H. Diels, in commentatione, quae inscribitur ‚Seneca und Lucan'(Abhandlungen der Berliner Akademie 1885 p. 28 not. 1). Praeterea in codice Berolinensi prima pars libri quarti numeratur octavus liber. Tabulam totius diversitatis numerorum vides in J. Schultessii commentatione, quae inscribitur Studia Annaeana p. 6. Seneca autem II 1 omnem quaestionem de universo dividit in tres partes, quas appellat caelestia, sublimia, terrena. Cum hac divisione neque editionum neque ullius codicis ordo consentit. Hane diversitatem ordinis satis miram esse nemo erit, qui infitietur et operae pretium esse videtur conari huius rei zausam investigare. Ordiendum mihi esse hac in re arbitror ab illa quaestione. num libri Naturalium Quaestionum a Seneca ipso collecti et coniuncti sint. Hac de re dubitaverat iam Schultessius in dissertatione, quae inscribitur: De L. Annaei Senecae Quaestionibus Naturalibus et Epistulis p. 25 not. et in commentatione, quae inscribitur: Studia Annaeana dicit p. 5:„certe si vivente auctore editi sunt, ipsius cura operi non adfuit.“ Sene- cam libros Naturalium Quaestionum ipsum neque singulos edidisse neque collegisse maxime hanc ob causam verisimile esse iudico. In omnibus libris Senecae, quos nobis integros relictos esse constat, initio primi capitis nomen eius, ad quem liber mittitur, casu vocativo appellatur, in omnibus praeter unum(Benef. V, ubi nonnullis allatis, quae ad priores libros pertinent, nomen in enuntiato sexto primi capitis sequitur) etiam in primo enuntiato capitis primi. Conferas:


