Aufsatz 
Animadversiones ad L. Annaei Senecae philosophi scripta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19

Dial. I 1. 1 Quaesisti a me, Lucili. Dial. II. 1. 1 Tantum inter Stoicos, Serene. Dial III. 1. 1 Exegisti a me, Novate. Dial. IV. 1. 1 Primus liber, Novate. Dial. V. 1. 1 Quod maxime desiderasti, Novate. Dial. VI. 1. 1 Nisi te, Marcia Dial. VII. 1. 1 Vivere, Gallio frater. Dial VIII. initium mutilatum esse constat. Dial. IX. 1. 1 primo toto ca- pite Serenus ipse, ad quem liber mittitur, loquens inducitur; capitis secundi, quo Seneca or- ditur, prima verba sunt haec: Quaero mehercules iam dudum, Serene. Dial. X. 1. 1 Maior pars mortalium, Pauline. Dial. XI. initium mutilatum esse constat. Dial. XII. 1. 1 Saepe jam, mater optima. Clem. I. 1. 1 Scribere de clementia, Nero Caesar. Clem. II. 1. 1 Ut de clementia scriberem, Nero Caesar. Benef. I. 1. 1 Inter multos, vir optime Liberalis. Benef. II. 1. 1 Inspiciamus, Liberalis, virorum optime. Benef. III. 1. 1 Non referre beneficiis gratiam, Aebuti Liberalis. Benef. IV. 1. 1 Ex omnibus, quae tractavimus, Ae- buti Liberalis. Benef. V. 1. 3 Tibi autem, Liberalis Aebuti. Benef. VI. 1. 1 Quaedam, Liberalis. Benef. VII. 1. 1 Bonum, mi Liberalis. Ep. I. 1 Ita fac, mi Lucili.

Maxime ex his exemplis ea ad nostram rem pertinent, quae in libris de Ira(Dial. III, IV, V), de Clementia, de Beneficiis exstant, propterea quod eorum plures partes sunt. Initio nullius earum allocutio omissa est. Non nimis igitur audacter facere me puto, si statuerim Senecam initio omnium librorum, quos ipse edidit, nomen eius, ad quem misit, casu vocativo addidisse. Apocolocyntosin, quae vocatur, ad neminem misit; neque igitur nomen adieci poterat. Videamus nunc, quomodo hoc in singulis libris Naturalium Quaestionum se habeat. Prologi prima verba sunt: Quantum inter philosophiam interest, Lucili virorum optime. Libro secundo praefatio est. Hoe enim tenere oportet, cum, si liber praefatione careret, quis dieat libro allo- cutionem fuisse, sed eam una cum praefatione amissam, Libri secundi initio igitur nomen eius, ad quem liber mittebatur, Lucilii, non commemoratur. Liber III incipit a verbis his: Non praeterit me, Lucili virorum optime. Libri IVa praefationis haec verba sunt prima: De- lectat te, quemadmodum seribis, Lucili, virorum optime. Statim hoc loco notemus Dielsium l. 1. demonstrasse Lucanum libris III et IVa usum esse, cum decimum Pharsaliae seriberet, id quod cum eo, quod hi libri allocutionem habent, optime consentit. Hi duo libri igitur sine dubio ad Lucilium a Seneca missi et editi erant. Liber IVb caret allocutione Librum quin- tum praefationem habere docet Mueller in dissertatione, quae inseribitur: De L. Annaei Se- necae Quaestionibus Naturalibus, Bonnae 1886 p. 16 not. 3. Is incipit ab his verbis: ‚Ventus est fluens aer' sine allocutione. Libri VI prima verba sunt: Pompeios Luciſi, virorum optime. Liber VII praefationem habet, sed neque in ea neque toto libro Lucilius nominatur. Inde igitur, quod initio librorum II, V, VII nomen Lucilii non exstat, effici posse existimo Senecam neque ipsum totum opus collectum edidisse neque omnes libros singulos. Senecam totum opus non edidisse ideo, quod id non perfecerat, etiam luculentius apparebit, si caput I libri II accuratius inspexerimus. Ex eis, quae inter quaestiones de caelestibus Seneca sibi tractanda proposuerat, in libro VII nihil aliud tractatur nisi cometae. Tertiam partem ipse dicit esse de agris, terris, arbustis, satis, deinde de quaestionibus, utrum lata sit terra et in- aequalis et enormiter proiecta, an tota in formam pilae spectet et in orbem partes suas cogat, alliget aquas an alligetur ipsa: animal an iners corpus et sine spiritu plenum quidem spiritus, sed alieni. Ex hac tota tertia parte de alia nulla re nisi de aquis et de Nili inerementis dictum est. Schultess p. 22 dissertationis dicit Senecam noluisse perficere magnum quoddam et omnibus membris perfectum Quaestionum Naturalium corpus, sed elegisse, quae sibi res potissimum placerent, de quibus illos libros tanquam oorpapia« scriberet. Sed ei ne assen-

1