Aufsatz 
Animadversiones ad L. Annaei Senecae philosophi scripta
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

tiamur, impedit praefatio libri III, in qua Seneca dicit se mundum circuire constituisse et causas secretaque eius eruere atque aliis noscenda prodere. Praeterea eapite I libri II de omnibus illis quaestionibus loquitur ita, ut intellegas eum has tractare voluisse. Utitur enim tempore futuro.§. 4 inter coelestia et de terra dicendum erit in imis collocabuntur: at ubi quaeretur haee quaestio cedet superioribus et ut ita dicam, meliorem condicionem se- quetur. Inde iure quis concludat Senecam opus secundum id consilium, quod hoc capite proposuerat, perficere voluisse, sed morte vel aliis occupationibus senectutis impeditum esse, quominus id exsequeretur. Apparere mihi hoc videtur etiam inde, quod alteram partem de sublimibus satis secundum illud consilium pertractavit. Dicturus erat hac in parte(cf II, 1. 2) de nubilis, imbribus, nivibus, tonitribus, terrarum motibus, omnibus, quae aer facit patiturve. Et fere omnes quaestiones propositas absolvit, ut iure colligas eum totum opus ex hoc con- silio conficere in animo habuisse. Sed perficere non potuit, id quod maxime ex prima et tertia parte de caelestibus et de terrenis intellegitur. Neque tamen negaverim singulos libros ad Lucilium missos et editos fuisse. Nondum perfecto opere igitur Senecam mortuum esse cen- semus. Exstabant singuli libri non ex ordine positi aut collecti, nonnulli ne tum quidem per- fecti aut ad Lucilium missi, id quod inde elucet, quod apud nonnullos allocutio deest. Tum editor aliquis ad ea, quae supererant, accessit et ea, sicut et quo ordine ei visum est, edidit. Eum non ex consilio Senecae officio functum esse ex I. 15 ,dictum est' et II. 1 in- tellegimus. Sed fortasse investigari potest, quo consilio ille editor ipse libros ordinaverit. Pro- logus libri primi sine dubio separatim exstabat. Sequuntur libri primi prima verba haec: Audi, quid de ignibus sentiam. Inter ignes autem fortasse etiam fulmina, quae libro secundo maxime tractantur, numeraverat editor. Libri tertii initium est hoc: Quaeramus ergo de aquis(c. 1§ 1). Ad quas aquas etiam commentationes de Nili incremento libro IVa et de grandine et nive libro IVb pertinent. Sequitur initium libri V. Ventus est fluens aer. Libro VI autem de terrae motu agitur. Fortasse igitur ille editor libros Naturalium Quaestionum ad antiquam divisionem elementorum: ignis, aqua, aer, terra distribuerat et ordinaverat. Cometarum liber autem quasi appendix addebatur. Numeros singulis libris editorem addidisse non puto, sed totum opus tanquam unum librum ediderat. Casu aliquo totum postea in duas partes divulsum est. Cuius rei vestigium nobis id relictum est, quod finis libri IVa et initium libri IVb intercidit. Tum ex hoc ordine editoris ordo codicis Leidensis ortus est. Alius tamen librarius aliquo signo veteris ordinis, quod primus neglexerat, invento ordinem editoris restituit. Reliqui ordines ita orti esse possunt, ut, cum nulli numeri ab editore essent additi, aut unus liber in plures divideretur aut plures in unum coniungerentur. Qualem ordinem Seneca ipse, si opus per- fecisset, constiturus fuerit, quaerere supersedeo.