Aufsatz 
Quaestiones Hephaestioneae : adiecit codicis Darmstadiensis n. 2773 collationem cum scholiis praestantioris classis (A) ineditis / Carolus Denig
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

Eorum autem codicum, quibus Gaisfordius usus est, accuratiorem notitiam nobis suppeditavit Guilelmus Hoerschelmann Musei Rhenani vol. 36(1881) p. 260 seq. Qui vir doctus, omnibus libris manuscriptis Galliae et Britanniae, qui ad veteres metricos pertinent, accurate investigatis, cum socio Guilelmo Studemund, de cujus larga librorum mss. in Italia messe facta dudum ¹) comperimus, corpus metricorum Graecorum brevi se editurum esse promisit, quale opus Rudolphus Westphal paraturus primo*²) volumine ad fidem fere recensionis Gaisfordianae a. 1866 edito supersedit.

Jam de librorum condicione, qualem nunc ex Hoerschelmanni quaestione cognoscimus pauca afferre liceat. Optimae auctoritatis haec quinque sunt exempla:

I. Cantabrigiensis univ. Dd. XI, 70 publicae bibliothecae Cantabr., olim J. Mori, a Gaisfordio littera M, a Westphalio littera c signatus. Hunc librum, qui utramque scholiorum collectionem continet, Gaisfordius ipse non inspexit, sed lectiones ejus ad fidem collationis Bentleianae, quae solum enchiridium respiciebat, laudavit. Cujus codicis recens et inutile apographum, Cantabrigiensem alterum(C) Nr. 596, qui solum Hephaestionem continet, Gaisfordius adhibuit.

II. Codeæ Parisinus, quem Gaisfordius non accuratius definit, ab Hoerschelmanno Parisinus 2881 recognitus; is quoque scholia A et B continet, quorum tamen apud Gaisf. nulla mentio fit.

III. Codeæ Saibantianus, olim Veronae, inde ab a. 1820 Oxoniae, in bibliotheca Bodleiana. Hoc libro praeter scholia A et partem scholiorum B fol. 33 r. 52 v. peculiaris commentarius in Heph. enchiridiume-οπςσ εας τ0 ν ᷣανσνισννοο ε&ννέαο⁵⁶εονι continetur, unde Gaisfordius ad libidinem hinc illinc partem delibavit variisque editionis suae locis collocavit. Quapropter Hoerschel- mann nuper in progr. univ. Dorpat. 1882 scholia Hephaestionis altera(B), quae apud editores valde depravata et confusa exhibentur, ex novis libris mss. recto ordine disposita atque integra edidit.

Accedunt ex iis, quos in Italia repperit Guil. Studemund, duo codices.)

IV. Cod. Aay Dsiams IS ord. sup. membr. saec. XIV, 4° min., quo Bergkius ad emendanda exempla lyrica in poetarum lyricorum editione tertia usus est.

Continet fol. 1 75 Nicomachi Arithmetica cum scholiis; fol. 76 91 Aoyylvov ro φQι⁴ααGσ wv 1 1τ001ey⁴εενα εςᷣ τ0 ν ᷣαεαυνοο εꝓννεέεο⁵⁶εοων; fol. 92 151 MHqGαœαννο syνεεε⁶σον ντέεο uroν cum scholiis marginalibus sed partim propemodum evanidis(cf. Bergk. poet. lyr. I p. XI).

V. Cod. Marcianus 483, bombycinus, cum Ambrosiano ex eodem exemplo a diversis manibus saec. XIV descriptus. Continet Hephaestionis enchiridium cum scholiis A et Longini prolegomenis, praeterea eundem commentarium, quem in codice Saibantiano inesse diximus; ſex hoc libro Stude- mund Annal. Lips. vol. 95. p. 618. seq. Herodiani, qui falso dicitur, tractatum eον οσισ⁴ιαόυων τυια εεςεααςσ evulgavit, qui in eodem Saib. invenitur fol. 149].

Subsequitur altera classis eorum librorum, ex quibus scholia A, qualia in editionibus nostris inveniuntur, prodierunt. Cujus classis quasi dux commemorandus est codex Meermannianus, Oxonii in bibl. Bodleiana, a Gaisf. littera E, a Westph. M signatus. Quo in libro cum duae manus distin- guantur, ea quae ab altera, fortasse a priore non diversa, manu scripta leguntur, ex deterioris classis libro desumpta sunt.

Ex ejusdem classis exemplo editio Turnebiana(Tu) expressa est, quam cum priore manu codicis M fere consentire Hoerschelmann vidit. Hac igitur editione schol. A primum provulgata a Turnebo, deinde a Gaisfordio(in edit. Oxon. 1855) ex codice Saibantiano et Meermanniano paullo

¹) Annal. phil. et. paed. vol. 95(1867) p. 609 sed.

²) vol. I. Hephaestionis de metris enchiridion et de poemate libellus cum scholiis et Trichae epitomis, adjecta Procli chrestomathia grammatica.

²) De quibus loquitur in libro qui inscribiturFestgruss der philol. Gesellschaft zu Würzburg an die XXVI. Ver- sammlung deutscher Philologen und Schulmänner. Würzburg 1868. p. 58 not. 1.