Aufsatz 
De comitiorum tributorum et conciliorum plebis discrimine / Ruppel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16 ceteris tributim creatis magistratibus, imprimis de magistratibus minoribus, semper populi nomen se invenisse B. dicit. Quae contradictio digna est, quam accuratius examinemus.

Magistratus minores cum primo fere omnes a consulibus vel a senatu dicerentur, postea populi suffragiis creabantur, nec mirum est eorum comitiis consules, ut qui antea eos dixissent, vel eorum vicarios praefuisse. Nonnulli autem etiam posteriore tempore a consule legebantur, ut Rufuli.¹) Atque pluribus locis, quibus populi vox exstat, populus opponitur magistratui maiori qui minorem magistratum facere poterat aut potuerat. Ita etiam appellatio, quae esttribunus militum a populo, quae saepius invenitur, explicanda est. Interdum eadem de causaSuffragia nominata sunt, quibus magistratus fiant. Populi autem nomen pro plebis appellatione positum, si populus consulibus opponitur, minime nos offendere potest ²). Aliis locis tribus vel comitia tributa nominantur. Praetereaq autem pauca exempla restant, quibus scriptores, cum populi pro plebis nomine utantur, eadem de uneglegentia vituperandi sint, quam sexcenties de plebis nomine a tribunis plebis vocatae commiserunt. Etiam illud facile concedi puto, duos illos locos supra a nobis tractatos, quibus Dio ille diligentissimus de creatione aedilium curulium sxxdνσᷣmς vel O*ααον nomine utitur ³, Bernsii sententiam non demonstrare.

Willems p. 167 obiicit, quod de magistratibus minoribus comitia leviora, nunquam concilia plebis nominentur. Sed hoc comitiorum leviorum nomen tantum semel occurrit) atque ideo a scriptore dictum est, quod ea comitia, quibus magistratus minores creentur, minoris momenti sint, quam ea, quibus ii magistratus creentur, quibus populus salutem suem committat.

lam omnes fere locos perscrutati, quibus viri docti duo tributim comitiandi genera fuisse demonstrare sibi videntur, tantum de perpaucis illis legibus universum populum tributim suffragia tulisse constare concedimus. Leges autem fere rogabantur aut centuriatim a consulibus, rarius a praetoribus, aut tributim a tribunis plebis.

Quod si quaerimus, quomodo factum sit, ut consules primi saeculi a. Ch. n. interdum tcibutim leges tulerint, quas centuriatim ferre debebant, ii aut senatus iussu, qui populi, maxime plebis gratiam quaereret,5) aut sua sponte invito senatu id fecerunt, sive quod ipsi auram popu- larem captabant, sive quod tributim leges suas facilius perlatum iri putabant quam centuriatim. Nec mirum videtur, quod ita a more tradito recesserunt, cum multa alia quoque eodem tempore de magistratibus creandis, de legibus perferendis etc. non legitime facta sint. ¹)

Denique ad eam Willemsii et Langei sententiam transeamus, qua patricii, quamquam non iure, sed ipso usu in plebis conciliis suffragia tulerint.

¹)Rufuli Tribuni militum appellabantur, quos consul faciebat, non populus. Festus p. 261. 2) cfr. Berns p. 12.

3) Dio XXXIX, 32; LlIV, 24.

4) Cic. pro Planc. 3,§ 7.

5) cfr. Dio Cass. XXXVI, 21 de alpurnia.

6) cfr. Madvig 1, 275.

Æ⏑