Neque solum eius modi exempla multa inveniuntur, sed etiam plane scriptores nefas esse dicunt, ea comitia intra pomerium fieri. Ita Lael. Felix apud Gell. XV, 27:„Centuriata comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem im- perari ius non sit. Propterea centuriata in campo Martio haberi.... solitum.“ Et Dio XXXVIII, 27 et 28 de anno LXIII a. Ch., de eo ideo tempore, quo leges illae rogatae sunt, narrat praetorem vexillo, quod in Janiculo positum esset, cum populus ad comitia centuriata 2α 100 Telzous evocatus esset, deiecto ea comitia prohibuisse; atque de vexillo posito et de cen- turiatorum comitiorum loco addit haec: 2 πατ̈α voν otas eᷣerd Totetrat. Quibus extremis maxime ex verbis efficitur, Romanos summa cum religione morem eum a maicribus traditum usque ad postrema tempora servasse.
Neque dubitari potest, duin scriptores, si Romani ullo tempore de sancto illo more recessis- sent atque nefas illud commisissent, id memoraturi ac vituperaturi fuerint.
Praeterea in lege illa Quinctia leguntur verba„tribus Sergia principium fait,“ quae ad tributa comitia optime quadrant, cum in initio cuiusque plebisciti dicatur, quae tribus principium fuerit.¹) In centuriatis autem comitiis semper praerogativa legebatur. Quae cum omnibus locis, quibus nominetur, semper de comitiis magistratibus creandis tantum appelletur, Madvig J. J. putat, de comitiis legibus rogandis principium usitatum fuisse, non praerogativam, quae coniectura nullo testimonio confirmata vix probabilis videtur.
Quibus omnibus de causis puto cam legem tributim rogatam et de ceteris quoque legibus supra dictis idem esse statuendum.
Quod si quaeritur, utrum eae leges a populo universo an a plebe sola acceptae sint, cum tribus exemplis,²) ubi ex inuris publici ratione dicitur, populi verbum exstet, de populi universi comitiis ibi cogitandum est, id quod de reliquis ³) pro certo affirmari non potest.
Ex Dionis libris Berns affert hosce alios locos:
XXXIX, 36 et 65. Magistratus maiores comitia(wνν εναl̈ ασm) vocarunt, ut leges sc. de provinciis et de triumpho accipiant. Ex iis quae supra diximus, apparet, nihil obstare, quo- minus ea centuriata comitia fuisse iudicemus.
LIV, 24.... 0 0 ⸗*oσαμν⁶ιμ. 04 2000014,drte‿ονεες 2„ dornν rν 2&κοανιςq˙σς⁵ςσα ιυποννσαιορι q†ᷣeάννοινιινν ιυιν, α‿σς α‿τνν εεμ τνν μαά᷑ονν Ʒεν εμιιεωνορσ 2r,oi dνενα. Quodsi hoc loco Dio contra diligentiam suam insignem zrloias pro G 1Gyoo nomine utitur, facile ei indulgemus. Nam evæl iæs nomini generalis eius vis nostro loco inesse videtur, ita ut idem sit ac nostrum„die Volksversammlung“ vel tantum„die Versammlung“, cum scriptoris intersit narrare, aediles illos praeter patrium morem in secundo munus suum ac- cepisse conventu.
Restat, ut de comitiis tributis magistratuum creandorum causa vocatis pauca adiiciamus. Quod ad magistratuum plebeiorum creationem attinet, quos tributim in conciliis plebis creatos esse constat, iam supra diximus, interdum populi, saepius etiam comitiorum verbum inveniri. Sed de
¹) cfr. Madvig I, 262. 2) Prob. litt. sing. III, 1. Cic. Phil. I, 10, 26. Frontin. de aquaed. 129. 3) Dio Cass. XXXVI, 21(Ascon. in Cornel. p. 75) et Dio Cass. XXXVIII, 6(Sueton. Jul. 20).


