Deinde Dionem vidimus tribunos semper ι⁴νꝙ, nunquam ezxlοσαe(nisi forte ea contio est) vocantes facere.
De rogationibus autem patriciorum magistratuum nusquam concilii apud Latinos, nusquam G141,%mnomen apud Graecos scriptores, semper comitiorum(zæl, Gας) vel comitiorum tributorum (επνπ⁶⁴ας ν z⁷⁷—ς) appellationem B. invenit.
Sed ut demonstret, comitia tributa a patriciis magistratibus convocata omnes cives com- prehendisse, ille exempla affert haecce:
Cic. fam. VII, 30. Ibi narratur, Caesarem comitia tributa quaestoribus creandis instituisse et quamquam iis iam auspicatum subito centuriata vocasse. Etiam
Gell. XIII, 15, quem locum et ipsum B. affert, magistratus minores in comitiis tributis a consulibus creari dicuntur. Quorum neutro ex loco illud, quod B. vult, effici posse apparet.
Dio XXXVIII, 4. Sed scriptor de contione agere videtur vocata a Caesare, qui populi, maxime plebeiorum animos ad legem suam agrariam inclinare studeat. Atque Bibulus quidem negat se in contione(νxrloiæs nomine Dio utitur) eam legem suasurum esse, Pompeius autem et Crassus suadent; itaque in fine capitis quinti leguntur haecce: ol ας ι e⁶ςρε μeαἀςi νονιαϊονμέκν³ uι τπτυςν— eGKaidadᷣ ⁸νισνς m.... 2ovres Gννουν sς eysyοαεέα, σιmm—Qάσsε τ̈ν 100 10ι00*τ⁴⁶σσισqoνς ᷑Qↄνια— At
XXXVIII, 6 comitia a Caesare consule habita dici concedendum est. Atque in foro ha. bentur, id quod Suetonius quoque ¹) testimonio confirmat. Leges aliae a consulibus in foro latae vel ferendae exstant apud Prob. litt. sing. III, 1, Cic. Phil. I, 10, 26, Frontin. de aquaed. 129, Ascon. ad Cic. pro Cornel. p. 104(lex Calpurnia de ambitu). Quae omnes cadunt sub finem rei- publicae vel in initium imperii.
Itaque Madvig ²) dicit:„Die Erwähnung des forum in der lex Calpurnia de ambitu. und bei dem Widerstande des Bibulus gegen Caesars lex agrar.... geht entweder auf voraufge- gangene Verhandlungen in den contiones oder auf eine in der letzten Zeit eingetretene Verände- rung hinsichtlich des Versammlungsortes, wenn nicht Wahlen abgehalten wurden.“
Sed de omnibus illis legibus, praecipue de Caesaris lege agraria vix ita forum memoratum videtur explicari posse, ut sumamus; ibi de contionibus in foro habitis agi, postea autem populum in campo Martio centuriatim suffragia tulisse. Praeterea ipse Madvig l. l. addit:„Die im Jahre 9 vor Ch. angenommene lex Quinctia(Frontin. de aquis 129) ist eine konsularische, auf dem forum beschlossene.“
lam examinandum est, utrum haec saltem lex centuriatim, id quod Madvig censet, an tributim accepta sit. Unus quidem locus exstat,) quo si lectionem traditam sequi liceret, exemplo demonstraretur, comitia centuriata etiam in foro haberi potuisse. Sed facile apparet eam lectionem retineri non posse neque dubium est, quin ibi verba ⁴ινν 6tt... 2XX4l» et„*ν 1οννινμ transmutandae sint.
At semper, si locus quo comitia centuriata habebantur, nominatur, aut campus Martius aut lucus Petelinus aut aesculetum appellatur, quae loca omnia extra pomerium sita erant.
1) Iul. 20. 2) I. p. 236. ³) Appian. III, 30.


