Aufsatz 
De comitiorum tributorum et conciliorum plebis discrimine / Ruppel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

XLI, 24(6 KaA*αα τονι αεαεενας απονεαν Cαόαιν εοωπην zat odμμοωο σσ5oν Gεον εραεαοσςεν Fortasse iure B. iudicat, Caesarem ipsum legem eam tulisse. Sane civitas plerumque tributim, sc. a tribunis plebis in plebis conciliis rogabatur¹); sed non sequitur populum a consule de civitate danda rogatum et ipsum tributim suffragium iniisse.

In altero libri sui capite B., ubi primum de comitiis a maxgistratibus plebeis vocatis agit, demonstrat, concilia plebis non proprie comitia vel comitia tributa nominari et ubicunque pro iuris publicii ratione dicatur, inveniri concilii vel concilii plebis appellationem. Sed loci nonnulli, quibus scriptores comitiorum tributorum pro concilii plebis nomine utuntur, ab eo ita tractantur, ut nobis verba nonnulla adiicienda videantur.

Liv. II, 56:Volero rogationem tulit, ut plebei magistratus tributis comitiis rogarentur. B. cum suspicetur, Livium cum haec scriberet, cogitasse, magistratus plebeios antea seu centuriatis seu curiatis comitiis creatos esse, scriptorem hie facilius eo excusari posse putat, quod oppositionis causa comitiorum tributorum potius quam concilii plebis appellationem sumpserit. Sed Livius de eo modo quo antea tribuni pl. facti sint, omnino tacet nec facile probari potest, eum novum et antea nondum memoratum concilii publici genus, cuius institutionem rem maximi momenti esse iudicat, comitiorum tributorum nomine notaturum fuisse, si id nomen generi comitiorum plane alii proprium fuisset. Atque eo minus tanta Livii indiligentia ponenda videtur, quod duobus statim subsequentibus locis quoque

II, 58tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt et

II, 60annum insignem maxime comitia tributa... efficiunt concilia plebis comitia tributa appellantur, ita ut ex tribus his locis colligere fere cogamur Livio alterum tributim comitiandi genus non fuisse notum. ²)

Cic. de leg. III, 19, 44Tum leges praeclarissimae de XII tabulis translatae duae, quarum altera privilegia tollit, altera de capite civis rogari nisi maximo comitiatu vetat. et nondum inventis seditiosis tribunis plebis, ne cogitatis quidem, admirandum tantum maiores in postremum providisse.... ferri de singulis nisi centuriatis comitiis noluerunt; descriptus enim populus censu, ordinibus, aetatibus plus adhibet ad suffragium consilii quam fuse in tribus vocatus. quo verius L. Cotta dicebat... neque tributa capitis comitia rata esse posse neque ulla privilegii. Berns censet, comitiorum tributorum pomine duo genera comitiandi intelligenda esse. Sed verbiset nondum inventis seditiosis tribunis plebis, quae ille quidem omisit, concilium a tribunis plebis vocatum antecedenti comitiatus maximi appellationi atque eodem modo populus fuse in tribus con- vocatus(i. e. igitur concilium plebis) populo censu, ordinibus, aetatibus descripto opponitur; qua maxime de causa comitiorum tributorum appellatio et ipsa ad concilia plebis referenda videtur sola.

Quod attinet ad scriptores Graecos, iam supra demonstratum est, Dionysium quidem, quibus- cunque locis cᷣiν νeriune Sernotæv appellet, de conciliis plebis, non de comitiis populi uni- versi cogitare.

1) Liv. XXXVIII, 36. Cic. Arch. 4.

2) Itaque Mommsen pro Festi(p. 233 M.) verbis lacunose traditiscum plebes sine paſtribus tributis comitiis convenit] praeter necessitatem scribere videtur:cum plebes sine paſtribus a suo magistratu rogatur], quamquam concedendum est, lectionem a Mommsenio propositam magis dicendi serveritati respondere quam vul- garem illam.