Aufsatz 
De comitiorum tributorum et conciliorum plebis discrimine / Ruppel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

intercedere, quod nusquam significetur, deinde nullo loco dicitur, patricios interfu'sse; neque illud eo efficitur, quod consules praesunt, cum potius consentaneum sit, conciliis plebis, auius scita ex lege Val. Hor. legum vim accipere coepissent, tum etiam magistratus nonnullos minores creandos traditos esse, ita quidem ut consules eos magistratus rogarent, ut qui antea fere eos gissent.

C. Quod ad leges attinet, ut tribuni comitia tributa plebis, ita con- sules omnibus temporibus centuriata comitia eas rogaverunt; qui parcissime more tradito neglecto etiam ad tributa comitia universi ut videtur populi leges tulerunt. Leges enim a consulibus centuriatim rogatae ex omnibus temporibus appel- lantur, tributim autem ab iis rogatae tantum perpaucis locis exstant atque ita, ut eae omnes sub finem rei publicae et in initium imperii, in eam ideo aetatem incidant, qua de administratione rei publicae multa contra leges et patrium morem a magistratibus facta sunt. Exempla de aliis tem- poribus deprompta certa absunt. Atque ultimo demum saeculo a. Ch. consules nonnunquam sine senatus auctoritate leges ferre videmus, cum fere potius ex eius auctoritate aut ipsi legem cen- turiatim rogent aut cum tribunis agant, ut eam ad plebem ferant.

Denique certo, si duo comitiorum tributorum genera fuissent, ea a scriptoribus usquam, ubi complura comitiorum genera appellantur, ut Gell. XV, 27, Appian. b. c. I. 59, Cic. de leg. III 19, 44 etc., discreta essent, id quod factum non est. Atque maximam vim loco huic¹) tribuerim, ubi scriptor consulem haec contionantem facit:maiores vestri ne vos quidem, nisi cum aut vexillo in arce posito comitiorum causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad contionem vocasset, forte temere coire voluerunt. Praeter contiones ut comitia antiquitus tradita et legitima tantum comitia centuriata et concilia plebis appellantur. Comitia curiata omissa sunt, ut quae eo tempore, quo consul contionans fit(a. 186 a. Ch.), magni momenti esse desiissent. Certo autem praeter concilia plebis eo quidem tempore alterum comitiorum tributorum genus, scil. universi populi nondum fuisse neque Livium seu consulto seu fortuito id silentio praeteriisse iudicandum est, nisi forte hic Livio neglegentiam imputamus nimiam, praesertim cum viri docti, ut Mommsen, Willems alii his maxime comitiis consules usos esse contendant.

y) Liv. XXXIX, 15.