Atque Willems quidem ¹) contendit haecce:„De fait tous les citoyens assistent à ces réunions, depuis qu'une lex Val. et Hor. a assimilé jusqu'à un certain point les plébiscites aux lois. D'abord les clients se confondent bientôt complétement avec la plèbe.“ Sed de tempore, quo clientes in plebis conciliis suffragia ferre coeperint, cum certi nihil traditum sit, alii viri docti, certam aliquam sententiam proponere supersedentes, coniicere tantummodo audent.²) Maioris autem momenti sunt quae sequuntur: Ensuite depuis cette époque, nous voyons méme les patriciens exercer parfois une grande influence sur ces réunions(Liv. III, 63; V, 30, 32, XXVII, 21), sans que les magistrats plébéiens les forcent de quitter l'assemblée comme auparavant(Liv. II, 56; III, 11 etc).
Sed tribus illis locis(Liv. III, 63 cet.) scriptor narrat, patricios in forum ad plebem venisse, ut legem a tribunis insolentibus latam dissuaderent aut precibus prohiberent, unde id quod Willems vult, minime potest colligi. Locis superioribus quidem, sc. II. 56 et III, 11 plebei patricios vi ex concilio depellere student, sed nulla alia de causa nisi quod hi suffragii lationem plebis turbare atque vi impedire conantur.
efr. etiam Liv. V, 29, ubi leguntur:„plebs suis comitiis plus valuit.“
Praeterea Berns ³) locos nonnullos affert, quibus et Livius et Dionysius tribunos in concilio plebis ita contionantes faciunt, ut solam plebem alloquantur.
Quibus omnibus, quae disputavimus, satis probari videtur, patricios ne usu quidem in conciliis plebis suffragia tulisse.
Iam summatim ea, quae demonstrasse nobis videmur, eorumdque argumenta componamus.
A. In comitiis tributis a tribunis plebis vocatis certum est et ante et post legem Val. Hor. latam solam plebem suffragia tulisse, patricios autem et iure et haud dubie re vera exclusos fuisse.— Ipso inre enim hi exclusi fuerunt, ut colligitur ex usu vocabulorum populi et plebis etc. et ex iis, quae viri iuris publici consulti vel grammatici aperte dixerunt, et inde quod nonnunquam patricii ex plebis conciliis submoventur; sed ne usu quidem patricii suffragium inierunt, id quod non solum ex usu illorum vocabulorum, sed etiam ex eo sequitur, quod cum loci quibus Willems aliique id demonstrare volunt, nullam persuadendi necessitatem adhibent, tum aliorum locorum ratio ea est, quibus in conciliis tribunos plebem solam alloqui appareat.
B. Magistratus patricii, scil. consules etc. ex lege Val. Hlor. lata comitia tributa magistratus minores rogaverunt. In quibus comitiis et ipsis patricios exclusos fuisse pro certo affirmari botest.— Nam ut res se habet, minime verisimile est, inter haec et plebis a tribunis vocatae comitia tributa ullum diserimen
¹) p. 168. 2) cfr. Soltau p. 644. Madvig I, 94. 3) p. 49.


