Aufsatz 
De comitiorum tributorum et conciliorum plebis discrimine / Ruppel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

nominari videtur, ut ea voce magistratibus vel nonnullis patriciis praesentibus opponatur. Quod si ponimus, minime ut B. ipse explicat, inde efficitur patricios etiam suffragia tulisse in conciliis plebis. Consulibus negantibus eum audiendum esse tribuni ab eo appellaticupidae audiendi plebi dedere, ut diceret quae vellet. Post eius orationem consulesarcessunt primores patrum, qui ut videtur nondum adfuerant. Tribus iudicaverunt agrum publicum populi Romani esse. Ita facile iudicari potest, hociudicium populi concilium plebis a tribunis pl. vocatum fuisse. Cui sententiae ne octies quidem positum populi nomen obstat, ut quo in iudiciis plebis fere semper scriptores utantur. Quo accedit, quod consulibus praesidibus tribus fortasse ita indicare vix poterant, cum consules eas non id rogare deberent, utrum ager ille Romanorum esset necne.

Praeterea si quis contendit, consules hic praefuisse, tamen comitia centuriata haec esse possunt, nam etiam V, 18, VI, 21 Livius tribuum nomine utitur de comitiis centuriatis.

Sed ex omnibus quae de hoc loco a me disputata sunt, apparet, certi- quidquam de huius concilii genere et auctoribus vix statui posse. At B. ¹) dicit, hune unum locum vel maxime de- monstrare videri, magistratu patricio rogante universum populum tributim suffragia tulisse!

Liv. XXVII, 23...[praetor]legem ferre ad populum iussus, ut hi ludi in perpetuum in statam diem voverentur. Sed iam supra vidimus, nihil obstare, quominus praetori, ut qui im- perium haberet et absentium consulum munus sustineret, ius demus etiam de legibus centuriata comitia edicendi.

Cic. fam. VIII, 8, 5:Si quid de ea re ad populum plebemve lato opus esset, uti S. Sulpicius M. Marcellus coss. praetores tribunique plebis, quibus eorum videretur, ad populum ple- bemve ferrent; quod ii non tulissent, uti, duicunque deinceps essent, ad populum plebemve ferrent. Ac primum quidem B. iterum nulla probabili causa negat, praetores de provinciis(de quibus hoc loco agitur) centuriatim rogandi ius non habuisse. Ne de consulibus quidem populi nomen hic de centuriatis comitiis intellegi posse persuasum sibi habet, nam de provinciis tributim semper, nun- quam centuriatim rogatum esse. Sane tributim plerumque de provinciis suffragia ferebantur, sed tribunis pl. rogantibus in conciliis plebis. Sed minime inde conficiendum videtur, etiam consules trib utim de provinciis rogare debuisse.

lam B. ²*) tres leges affert, quae omnes sub finem rei publicae vel initio imperii a con- sulibus in foro seu latae sunt seu ferendae erant. Cum eiusdem generis legem quandam Dio) exhibeat, quae infra nobis tractanda erit, quattuor eas leges coniunctas examinabimus.

Legem Iuliam municipalem 4) ad populum Caesar, cum ut Savigny et Mommsen putant, consul erat, tulit. Non intellegitur, quam ab causam ea centuriata comitia non fuerint.

lam ad Dionem nos convertamus, quem ut iam supra diximus, de comitiis a patriciis magistratibus vocatis semper 91μ,X ² a tribunis pl. vocatis Hoοσς vel 6G⁴έιοο oappellatione usum esse B. invenit. Atque cum satis multa eius rei- exempla apud illum exstent, concedendum est, eum consulto 16 0αοωννCut omnes cives continentem ½.(6i⁴ρ) ut plebeios tantum homines comprehendenti opposuisse. Quod si B. diecit, μοο nomen hic significare et centu-

1) b. 53.

2) p. 26.

3) XXXVIII, 6.

4, O. I. 1 4. p. 123.