Aufsatz 
De comitiorum tributorum et conciliorum plebis discrimine / Ruppel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

latas(privilegia) innumerabiles apud rerum Romanarum scriptores inveniri, centuriatis vero comitiis rogatam legem nullam.

Sed constat, post reges exactos primum omnes leges populum universum tenentes comitiis centuriatis acceptas esse. Sane ex lege maxime ortensia(a. 287 a. Ch.) eae plerumque conciliis plebis tribunis rogantibus accipiebantur. Nedue tamen unquam accurate statutum est, qualibus de rebus aut in his aut in illis comitiis consuleretur, sed tantum de bello indicendo statum videtur fuisse a populo centuriatim constituendum esse.) Quodsi foedera fere a tribunis pl. ad plebem ferebantur, inde minime, ut B. censet, concludendum est, etiam patricios magistratus, si foedera rogare vellent, tributim rogasse. Ea autem quae alii viri docti, ut Rubino, Lange, Walter, Mar- quardt a Bernsio appellati disseruerunt, id tantum efficiunt, in usu fuisse de foederibus a tribunis plebis ad plebem ferri. Praeterea Rubino ²) hunc ipsum locum aliter explicat ac B., cum dicit, Ciceronem in universum id tantum contendere, inscii esse, sacrosanctum aliquid(non certum illud foedus, ut B. vult) nominare, de duo nunquam et a nullo comitiorum genere suffragia lata sint. Foedera autem dicit fere ad plebem esse lata, sed diiudicari non posse, nonne de iis etiam comitia centuriata statuerint.

Liv. III 37. B. ³) indiligentius quasi sint Livii verba affert:...Consules... ad comitia tributa tulerunt. Sed prorsus dubium est, utrum consules an tribuni idiudicium populi vocarint, ac tota huius loci ratio eiusmodi est, ut viri docti cum de magistratu rogante et de horum comi- tiorum genere tum de eius narrationis fide valde dissentiant. Schwegler 4) ea quae de Scaptio narrantur ficta et illudconcilium populi comitia curiata esse censet. Verba eius sunt:Die alten Chroniken haben ohne Zweifel nichts überliefert als die nackte Thatsache, dass im Jahre 308 ein concilium populi den ungerechten Schiedsspruch... gefällt habe. Alles weitere ist unver- ständige und abgeschmackte Ausmalung eines Annalisten. Et Mommsen 5) verisimile esse dicit (B. audacius pro certo affirmat) consules praesedisse eaque fuisse comitia tributa, sed tamen iudicat:Diese Versammlung stand der contio näher als den Comitien.- Ihne autem de concilio pl. cogitandum esse putat.

Profecto ut populi pro plebis, ita etiam concilii pobuli appellatio pro concilii plebis nomine usurpari potuit, cuius usus etiam Mommsen) et Soltau?) apud Livium(I, 36, 6) exemplum exstare concedunt; alterum autem exemplum nostro fortasse loco poni posse censemus. Nam ita, nisi fallor, res hic narrata cogitari potest: Ardeates et Aricini haud dubie primum senatum adierunt, tum ut saepius factum est, senatus iussu res per consules ad tribunos delata est, qui eam ad plebem ferrent. Nec quidquam admirationis habet, quod huic concilio consules quoque aderant, ut concedentibus tribunis rem plebi exponerent.s5) Ad quos pro eorum auctoritate conversus vir plebeius quidam, cum a consulibus plane dissentiat, verba facere vult. Quivir de plebe eo

h) Liv. IV, 30; XXXVIII, 45. 46; XLV, 21; cfr. Madvig I, 231. ²) I, 260.

3) p. 24.

4) II, 103.

) R. P. I, 72. 6) I. 1. 171.

*) p. 42.

s8) B. p. 47.