Ac primum quidem B. ¹) affert:
Liv. XXVII, 5:...„tribunus pl. cum de ea re consuleret, ita decrevit senatus: ut consul, briusquam ab urbe discederet, populum rogaret, quem dictatorem dici placeret, eumque quem populus iussisset, dictatorem diceret: si consul noluisset, praetor urbanus populum rogaret; si ne is quidem, tum tribuni ad plebem ferrent.“ Quem locum ille maxime idoneum putat, ex quo intellegatur, tribunos solam plebem rogasse in concilio, patricios vero magistratus universum populum in tributis comitiis; ita enim plebis quam tribuni rogarent et populi quem praetor urbanus rogaret, abbellationes inter se esse oppositas neque praetorem urbanum, ut qui lege curiata imperium non habuerit, centuriatim populum advocare potuisse nisi forte de capitis indiciis.?)) Etiam Willems) et Lange praetorem tantum iudicii causa centuriatim rogare potuisse putant, qui quamquam conce- dunt, praetori imperium fuisse, tamen quod ad rem militarem attineat, Romae id sublatum fuisse contendunt.
Sed primum non est dubium, quin praetor iudicii causa centuriatim populum rogaverit, qua de causa tribuni, si quem ad populum accusare volunt, a praetore comitiis diem poscunt. 4) Deinde praetor habet imperium ⁵), etiam militare, cum dilectum saepius habeat exercitumque qucere pos- sit 6). Praeterea praetor urbanus, si consules absunt, consulare munus sustinet„more maiorum“?) Denique Liv. XLV, 21 narrat, practorem rogationem promulgasse, ut Rhodiis bellum indiceretur. Nimirum eam legem ad comitia centuriata, quibus ius belli indicendi esset, non ad tributa tulit. Sane tribuni intercesserunt, sed non quod praetori potestas centuriatim rogandi non esset, sed quod is„non consulto senatu, non consulibus certioribus factis de sua unius sententia rogationem ferret.“ —(Quae omnia eiusmodi sunt, ut ipse Mommsen qui ⁵) iudicaverat, praetorem ad tribus ferre de- buisse, postea ²) praetoribus cum imperium militare tum ius centuriatim magistratus vel leges rogandi fuisse concedat.
Simillima ratio est loci huius:
Epist. ad fam. VIII 8, 5:„Si quid de ea re ad populum plebemve lato opus esset, uti.... coss. praetores tribunique plebis... ad populum plebemve ferrent.“
Balb. XIV, 33:„Primum sacrosanctum nihil esse potest nisi quod populus plebesve sanxit: nihil omnino unquam de isto foedere ad populum, nihil ad plebem latum esse dico.“ B. contendit, de foedere et societate nunquam ad centuriata comitia esse latum, sed foedera et societates cum initio ab ipsis magistratibus ex auctoritate senatus sint facta, hanc quoque rem populum plebemve arripuisse, seu comitiis tributis patricio seu concilio plebis plebeio magistratu rogante; itaque de foederibus et societatibus plebiscita aut leges a patriciis magistratibus ad tribus
¹) p. 15. 2) p. 25. 1 3) p. 270. 4) cfr. Liv. XXV, 3, 9; XI.III, 46, 11; Gell. VI(VII), 9, 9. 5) Gell. XIII, 15. 6) Exempla apud Madvig. I, 387. 9 Cic. ad famil. X, 12. 8) R. F. I, 156. 9) R. St. I, 100;, II, 1, 113, 218.


