8
Festus, p. 293:„scita plebei appellantur ea, quae plebs suo suffragio sine patribus iussit, plebeio magistratu rogante.“¹¹)
Gell. X, 20:„Plebiscitum est lex... quam plebes, non populus accipit.“
Gai. instit. I, 3:„Lex est, quod populus iubet atque constituit; plebiscitum est, quod plebs iubet atque constituit“ etc.
Praeterea et Festus et Gellius populum et plebem ut populi partem aperte inter se opponunt ita:
Gell. X, 20:„plebem Capito seorsim a populo divisit, quoniam in populo omnis pars civitatis omnesque eius ordines contineantur: plebes vero ea dicitur, in[qua gentes civium patriciae non insunt“ etc.
Fest. 330:„[Populus autem constat] ex patribus et ſplebe]ſ, plebes autem est[populus universus] praeter patricios.“
Sed cum tribus legibus illis, Val. Hor., Publilia, Hortensia plebiscita legum, quae universum populum tenebant, vim accepissent, facile etiam legis nomine scriptores uti poterant, quod sane saepissime apud eos,²) interdum etiam in tabulis publicis ³) scriptum legitur.
Verumtamen non solum viris iuris publici consultis discrimen illud legis plebiscitique notum erat,4) sed etiam saepissime a scriptoribus et maxime in tabulis publicis id respicitur.)) Atque in legibus a tribunis plebis rogatis fere haecce formula exstat: lex plebeivescitum. Leges autem a patriciis magistratibus rogatae nunquam plebiscita, semper leges nominatae sunt.
Sed haec hactenus. Ex rebus adhuc prolatis facile intellegitur, sententiam illam, qua patricii ex iuris publici ratione tribunis plebis rogantibus in conciliis plebis suffragia tulerint, omnino esse respuendam, ita ut nobis liceat, Clasoni satis artificiosam causae suae defensionem ⁶) silentio
praeterire.
Jam omnia deinceps argumenta, quibus imprimis Berns Ihnei et Madvigii sententiam redarguisse sibi videtur, examinemus. Sed priusquam ad singula nos conferamus, haecce mihi videntur praefanda: a) Concilia plebis a Dionysio, Livio, Cicerone pluribus locis haud ambigue comitia tributa nominantur. b) Nusquam apud scriptores veteres memoratur, inter concilia plebis et comitia tributa discrimen intercedere. c) Quibus de causis censemus, nisi forte gravia argumenta afferantur, concedendum non esse, duo ea nomina non idem valere.
1) cfr. Fest., pag. 233, 330.
²) cfr. Capito ap. Gell. X, 20:„Lex est generale iussum populi aut plebis, rogante magistratu.“
3) Lex Bant. I. L. A.
⁴) Lael. Fel. ap. Gell. XV, 27:„ne leges quidem proprie, sed plebiscita appellantur, quae tribunis plebis ferentibus accepta sunt.“
⁵5) B. p. 42 sq.
) B. p. 49— 53.


