6 inferiorem partem populi sive vulgus sed plebem, quam ex iuris publici ratione patriciis Romani opposuerint, significasse, pluribus exemplis demonstrat. Nonnullis locis Dio quoque plebem, quae in concilio magistratus suos creat, populo patricios magistratus creanti opponit.¹)
Praeterea B. numeravit„quinquaginta paene locos, quibus Dio plebem aut in concilio aut in uni- versa vita forensi eεοες vel 6αε᷑εοu nominibus appellavit, cum nunquam de plebe 6*εμαοι appellatione usus sit.“ De duobus locis, quibus fortasse quis Dionem pro 4ous d„ εμαοι appellatione usum esse putet, B. demonstrat Dionem ultra rerum gestarum veritatem progressum esse, cum neque plebs neque populus ea quae Dio velit, statuerit.
lam ad patriciorum magistratuum rogationes B. transit. Atque hic quidem apud scriptores Latinos semper populi, nunquam plebis, apud Graecos autem„⁴αοι semper, nunquam 1 /ꝛ⁊‧ 8 vel 6àεoν appellationem scriptam vidit. ²)
Sed haec de populi et plebis nominibus. Altero capite B. in usum concilii plebis et comitiorum tributorum nominum inquirit.
Luelius Felix apud Gell. XV, 27:„IS inquit, qui non ut universum populum sed partem aliquam ad esse iubet, non comitia, sed concilium edicere debet.“ Profecto, ubicunque dicendi severitas et publica ratio servata est, nunquam in plebei magistratus rogatione comitia, nomi- nantur, quae potius conciliis opponuntur, ut in tabula Bantina C. I. L. p. 45:„magjistratus queiquomque comitia conciliumve habebit“ etc.; in scriptorum autem libris leguntur apud Cic. de leg. II, 12, 31: comitiatus et concilia; Cic. post red. in sen. V, 11: concilio aut comitiis. ³)
Quae in dicendo accuratio minus tenebatur in vitae cotidianae usu privato, cum hic gtiam de tribunis plebis rogantibus comitiorum nomen admitteretur. Quod factum est et nova ex vi et dignitate conciliis plebis lege Val. Hor. addita et quod comitiorum appellatio saepe idem ralebat ac nostrum„die Wahlen“, ita ut stato more comitia consularia(h. e. die Consulnwahlen), praetoria, aedilicia, etiam tribunicia dicerentur et apud scriptores exstent haec: Dolabellae comitia,4) comitia tua;⁵) etiam ex Livii libris B. tres locos affert, quibus comitiorum appellationem de creatione tribunorum dici facile concedamus.
Deinde tribus Livii locis ⁶) et uno Ciceronis!) comitiorum tributorum nomen invenit, ubi id nomen concilia plebis significet.
lam ad scriptores Graecos transeamus. Quorum cum in civitatibus unum tantum comi- tiandi genus exstaret, quam zuwi, olær simpliciter appellabant, multo minus quam apud Latinos scriptores offendit, duod ea appellatione et de populi universi comitiis et de plebis conciliis discrimine nullo facto usi sunt. Ita maxime Dionysius, qui si tributim rogabatur, saepius etiam qorerte᷑ns ezrrl oias nomen admisit,„quamquam ita tamen, ut opponat fere xr, oias 1⁸
¹) p. 21. Sd. 2) Sed Dionys. VIII, 90: Ondrs ot bnαo 2α‿οteeν τ αeνιs, dAnοd εiSovreꝓ 10... vr τu, ubi de comitiis centuriatis agitur. 3) B. p. 31. 4) Cic. Phil. II, 32, 81. Cic. Pis. V, 11. e) II, 56. 58. 60. c) De leg. III, 19, 44.
5
—


