5 ita ut cum plebs deinde iudicia quoque arripuisset ipso usu, deinde lege Aternia Tarpeia con- firmata haberet, populi nomen consuetudine hic retineretur, cum populi partes plebs ageret.“
Sed ut demonstret seriptores et Latinos et Graecos tantam diligentiam in usu plebis (ννοε vel dναο) vocabuli adhibuisse, ut patricii excludendi sint, etiamsi forte liberius populi aliquando nomine usi sint, satis multos locos ex illorum libris affert, quibus tribunos plebem solam rogare apparet(B. p. 14 sq.).
Ac primum quidem ad triginta ex Livii libris deprompta exempla profert, ubi de tribunis plebem rogantibus agitur. Tantum quattuor locis populi appellationem invenit, sed iis plebem solam dici recte censet. Interdum populi quoque nomen una cum plebis appellatione invenitur, ut
Liv. IV, 51:„A plebe consensu populi consulibus negotium mandatur“. Cum Weissen- bornio et Mommsenio ¹) locum ita interpretatur, ut„consensus populi“ sit idem ac nostrum„die öffentliche Meinung“, Madvig ²) autem populi verbum omnino delet.
Liv. XXVII, 5. Hic populi, quem consul vel praetor et plebis quam tribunus dicta- torem rogaret, nomina inter se opponuntur.
Deinde ex multis Ciceronis quoque locis cum alios omittat, B. affert ad duodecim, quibus ille tribunos ad plebem ferre narrat. Etiam Cicero interdum duas eas appellationes inter se opponit, ut ep. ad. fam. VIII. 8, 5, ubi simili modo ac loco modo laudato(Liv. XXVII, 5) consules et praetores, qui populum, tribunis, qui plebem rogent, opponuntur. ³)
Praeterea etiam Cicero saepius in plebei magistratus rogatione, populi nomen posuit, sed ita, ut eum non ex publici iuris ratione locutum esse appareat. Quod ut demonstret, B. unum hunc locum affert:
De leg. III, 3, 10:„creatio magistratuum, iudicia populi, iussa vetita cum suffragio consciscentur, optimatibus nota, plebi libera sunto;“ in quae scriptor minus accurate ita commentatur: „proximum autem est de suffragio, quae iubeo nota esse optimatibus. populo libera,“ quae sunt eiusmodi, ut plebem auctorem dicere velle appareat, populum nominet.
lure B.¹), postquam ita disseruit, dicere videtur scriptores latinos„tanta diligentia in usu plebis nominis usos esse de plebeio magistratu rogante, ut quasi legem et regulam videantur secuti esse patriciosque haud dubie excluserint.“
Quodsi Graeci scriptores populum et plebem etiam minus severe quam Latini distinxerunt, hoc mirum non est. Nam cum Graecorum in civitatibus id discrimen usu notum non esset, eos qui res Romanas Graece scribebant, artis vocabulum quo plebem significarent deficiebat. Itaque aut FM4 ονυς, 6αʃεο„ 5Iov aliis nominibus, aut temere dνπηαον utebantur. Ita Polybius, Dionysius, Appianus, Plutarchus, Diodorus„promiscue eum 9νεαμονι tum 1νοοε vel dοdov vel dμο 5 1ou appellationibus usi sunt...., cum solam plebem significare volebant.“
Unus autem Cassius Dio et qui eius libros in angustum redegit, Zonaras, excipiendus est. Atque apud illum quidem B. nullum locum invenit, quo de plebeio magistratu rogante d-εμοι prO dous vel 6νι⁴ιοv appellatione usus sit. Quem etiam nominibus m5νυονς et 6 Gαιαĩ,Oʒ˖on simpliciter
4) R. H. 1, p. 172.
²) 1, 31.
3) Cfr. etiam Prob. grammat. litt. sing. III, 24. Balb. XIV, 33. 4) p. 19.


