Aufsatz 
De comitiorum tributorum et conciliorum plebis discrimine / Ruppel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Soltau, Lange teste utantur. Praeterea concedendum videtur, viam ac rationem quibus ille utatur, idoneas esse ad rem nostram diiudicandam. Mommsen enim(R. F. I, p. 156) sententiam suam maxime usu vocabulorum populi, plebis, comitiorum vel comitiorum tributorum, concilii vel concilii plebis, legis, plebiseiti, ut sit apud scriptores et in inscriptionibus, demonstrari censet. Quem secutus Berns, cum cetera non neglexerit, in usum autem eorum vocabulorum accuratissime inqui- siverit, idem ac Mommsen sibi videtur effecisse.

lam primum videamus, num probandum sit, quod Glason statuit, ex lege Valeria Io- ratia patriciis ius concessum esse in plebis conciliis suffragium ineundi. Qua quidem commenta- tionis weae parte cum Bernsio, qui GClasoni sententiam refutat, in omnibus fere rebus assentiar, satis habeo eins potissimum argumenta breviter astringere.

Atdue primum quidem cum de populi et plebis nominibus agat, B. explicat, id quod probamus, quomodo factum sit, ut populi vocabulum non semper idem valuerit. Principio populi et plebis nomina inter se opposita fuisse acque ac patrum plebisque. Quae utrum recte dicta sint necne, ad nostrum propositum nihil valet, cum B. ipse concedat, vestigia eius populi notionis in carminibus tantum quibusdam sollemnibus exstare. ¹)

Deinde cum aetate Servii Pullii plebs pars populi facta esset,populi appellatione universi cives significantur, connumeratis etiam patriciis; plebis autem appellatione sine patriciis ceteri cives significantur.²) Quam eorum vocabulorum vim in dicendi usu B. sibi videtur invenisse omnibus temporibus inhaesisse, si quidem tenuerint dicendi severitatem et discrimina, id quod maxime ad publicae vitae iurisque rationem pertineat. In usu autem privato et cotidiano eam severitatem minus valuisse, sed nunquam scriptores, cum universum populum cogitent, plebis nomine uti.

Saepissime autem scriptores populi pro plebis nomine uti, nimirum quod haec maxima reipublicae pars ³) sit, plebisque dignitas et auctoritas ita aucta sit, ut denique omnis rei publicae status lege Hortensia in eam conferatur etc.

Iam ut ad singula transcamus, B. invenit, scriptores fere semper, si quem reum tribunos suffragio plebis commisisse dicant, populi pro plebis nomine usos esse neque unquam plebis, semper populi iudicium dicere. Duodeviginti enim locis apud scriptores complures Latinos populi, et tantum quattuor locis Livianis etiam plebis vel concilii plebis nomen scriptum vidit. Tamen recte iudicat illam populi appellationem non pertinere ad cam dictionis vim, qua patricii quoque comprehendantur; namtribuni neque advocant patricios neque ad eos ferre ulla de re possunt;) iure ea potius de causa semper iudicium populi dici ei videtur,quod cum ab initio ad universum populum rei accusarentur, de iudiciis populi nomine homines uti consueverant,

¹) Item Madvig I, 81 negat, in nostris quidem rerum populi Romani fontibus eius notionis vestigia inveniri. GCfr. Soltau p. 48:Derartige Anreden und Zusammenfassungen(sc. populus plebsque) in der offi- ciellen und priesterlichen Sprache leiden gar oft an Pleonasmen,... und man hätte leicht erkennen können, wie verkehrt es sei, dass in diesen Formen populus und plebs zwei einander ausschliessende Begriffe seien.

2) Gai. I, 3; cfr. Gell. X, 20.

3) Liv. II, 24.

4) Lael. Fel. ap. Gell. XV, 27.