Aufsatz 
De comitiorum tributorum et conciliorum plebis discrimine / Ruppel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De comitiorum tributorum et conciliorum plebis discrimine si mihi ex- ponere proposui, non fugit me eiusmodi antiquitatum Romanorum locum mihi tractandum esse, de quo viri docti quamvis multa in diversas partes disputaverint, minime tamen inter se consentiant. Quamquam, quod ad tempus ante legem Valeriam Horatiam latam attinet, fere omnes censent, et tantum plebem tributim suffragia tulisse et a tribunis solis plebis concilia plebis convocari potuisse, comitiorum tributorum autem appellationem, ubicunque de antiquissimis iis temporibus apud scriptores occurrat, ad concilia plebis esse referendam. ¹)

Sed de tempore sequenti magna dissentio est. Clason ²) putat, ex lege Valeria Horatia patricios ius adeptos esse una cum plebeis in eorum coneilis tributim suffragia ferendi; alii: post eam legem tribunos plebis semper solam plebem tributim rogasse, magistratus autem patricios et ipsos tributim rogavisse non solam plebem, sed universum populum eaque esse comitia tributa quae proprie dicantur(Rubino, Mommsen*, Berns⁵, Soltau ³); alii: comitia tributa magistratu patricio rogante universum populum pro iuris publici ratione comprehendisse, in conciliis plebis autem magistra- tibus plebeis rogantibus etiam patricios non legitime quidem, sed reapse suffragia tulisse(Lange?, Willems); alii: tantum plebeios tributim rogari potuisse ab magistratu sive plebeio sive patricio, patri- cios autem ab iis comitiis fuisse exclusos(Ihne?, Madwig ¹⁰). Et Madvig quidem addit consules prae- tores, dictatores, interreges tantum de creandis magistratibus minoribus, non de legibus ad plebem tulisse.

Commentationem autem nostram si item inscripsimus ac Berns librum suum, id fecimus ea maxime de causa quod de hoc imprimis disserturi sumus, ut quo copiose de hac re disputetur et omnia fere quae huc pertinent diligenter tractentur et cuius auctore novissime viri docti nonnulli, ut Willems,

¹) A quibus unus Ptaschnik discrepat, qui putat, ex lege Publia Voleronis concilia plebis amplificata, ita ut etiam patricios continerent, comitia tributa facta esse et tribunos plebis magistratus populi Romani evasisse cum iure cum populo in comitiis tributis agendi: quae sententia facile redarguta est.

2) Kritische Erörterungen über den röm. Staat II, p. 81 115.

³) Untersuchungen über röm. Verfassung und Geschichte.

4) Römische Forschungen, Bd. 1. Röm. Staatsrecht.

) De comitiorum tributorum et conciliorum plebis discrimine.

6) Über Entstehung und Zusammensetzung der altröm. Volksversammlungen.

7) Röm. Altertümer.

8) Le droit public romain.

3) Die Entwickelung der röm. Tributcomitien, Rhein. Mus. Bd, 28, p. 353 379.

1⁰) Die Verfassung und Verwaltung des röm. Staates.

1*