40
esse deos figura dicant, et beluas, si esset in eis ratio, item plurimum suo quasque generi tri- buturas fuisse. Quas sententias ita explanat, ut primum de beluis agens haec dicat: Quid censes, si ratio esset in beluis, non suo quasque generi plurimum tributuras fuisse? Deinde de hominibus disputans ille se quidem existimare negat humanam figuram pulcherrimam esse, non item plerosque homines cogitare dicit. Quam rationem ita vestit atque exornat ora- tione, ut sese contendere non audere profiteatur, pulchriorem se quam illum taurum esse, qui Europam vexerit. Plurimorum autem hominum opinionem vituperaturus haec addit: Quodsi fingere nobis et iungere formas velimus, qualis ille maritimus Triton pingitur natantibus inve- hens beluis adiunctis humano corpori nolis esse. Et difficili in loco se versari affirmat, quo- niam homo nemo nisi hominis similis esse velit. Post interiectis verbis: et quidem formica formicae“, quae hoc quidem loco plane inepta sunt sententiarumque- ordinem valde disturbant, illis verbis haec opponuntur: sed cuius tamen hominis? Ad probandam declarandamque hanc contradictionem haec quidem proferuntur: Quotus enim quisque formosus est? Sed in vulgata lectione quaedam enuntiatio desideratur, ad quam adiectivum formosus referatur undeque desumptum sit. Probandum porro est, verba: sed tamen cuius hominis? arctissime esse iungenda cum his, quae antecedunt: nisi hominis simi- lis esse. Attamen ab eis seiunguntur verbis formica formicae, quae, quum ad loci sententiam sint ineptissima, sana ratione grammatica cum reliquis construi nequeunt. Id quoque est in aperto, de animalibus antecedentibus eis quibus exposui locis esse actum, atque Ciceroni, si quid de formicis voluisset dicere, loco magis idoneo fuisse disserendum.— lam vero notum est, particulas et quidem tum maxime adhiberi, quum nova quaedam, quibus, quod ante die- tum est, dilucidius explanetur, addenda sunt. At verbis formica formicae sententia ante- cedens non declaratur, sed, quum plane aliena adduntur, perturbatur. Praeterea ab eo, qui vulgatam lectionem tueatur, duplex, ut bene notavit Heindorfius, negatio desideretur necesse est. Errat enim Moserus, qui vulgatam probans Ciceronem potuisse dicit liberiore constructione utentem omittere duplicem negationem. Denique ipsos codices loco nostro variare notandum est. Quorum in compluribus abest formica(Leid. 84.= A ap. Bait.; Leid. 118.= C ap. Bait.; Par.= E ap. Mos. Par.= Fa ap. Mos. Gud.= O ap. Mos.); Oxf. e(ap. Mos.): et quid formicae; unus(Cod. G ap. Mos.) exhibet: et quidem formare. In huius codicis lectione, qui saepe solus locos integros exhibet, genuinae scriptionis vestigium latere mihi videtur. Itaque respiciens et hanc lectionem et illud adiectivum formosus, quod notio- nem quandam, ad quam referatur, postulat, locum sic scribendum existimo: Est enim vis tanta naturae, ut homo nemo velit nisi hominis similis esse, et quidem for- mae formosae. Sed cuius tamen hominis? Quotus enim quisque formosus est? Athenis quum essem, e gregibus epheborum vix singuli reperiebantur.
Verba formae formosae, si cui opus esse videatur, approbari addo conferendo loco, qui est apud Ciceronem, de natura deor. I. 10. 24: Admirabor eorum tarditatem, qui animan- tem immortalem et eundem beatum rotundum esse velint, quod ea forma neget ullam esse pulchriorem Plato. At mihi cylindri vel quadrati vel coni vel pyramidis videtur esse formosior.'


