39
legitur indeque a Klotzio et Baitero in contextum est receptum.— Ex mea igitur sententia Velleius, postquam dixit, se, qualia Stoicorum placita essent, talia ab ultimo superiorum repeti- turum esse, i. e. talia, quae aeque ac Stoica non essent probanda, his verbis pergit:„Thales enim Milesius, qui primus de talibus rebus quaesivit, aquam dixit esse initium rerum, deum autem eam mentem, quae ex aqua cuncta fingeret. Liquet igitur, Velleii sententiam esse hanc: Nos, Stoici, qui mundi animum esse deum arbitramini, vehementer erratis; atque iam ultimus superiorum eodem modo erravit: Thales enim Milesius mentem, quae ex aqua cuncta fingeret, deum esse dixit.“
Commentatio IX.
Academicus Cotta humanam deorum figuram, quam tuentur Epicurei, recusat.
(cap. XXVIII. 78.)
Quodsi fingere nobis et iungere formas velimus, qualis ille mariti- mus Triton pingitur natantibus invehens beluis adiunctis humano corpori nolis esse. Difficili in loco versor. Est enim vis tanta naturae, ut homo nemo velit nisi hominis similis esse. Et quidem formica formicae. Sed cuius tamen hominis? Quotus enim quisque formosus est? Athenis quum essem, e gregibus epheborum vix singuli reperiebantur.— Haec e vulgata Aca- demicus Cotta in Velleium dicit. Sed iam Heindorfius in verbis formica formicae iure offendit, eaque corrupta esse, eum qui sententiarum ordinem ac connexum propius cognoscit, non potest fugere. Tamen illius displicet emendatio: et quidem formica nulla nisi for- micae. Certum autem de loco nostro iudicium non potest effici, nisi tota loci inquiritur sen- tentiarum dispositio. Atque is est rationum ordo, quibus Academicus Cotta Epicureos humanas esse formas deorum dicentes refellit, ut Epicureorum opiniones primum exponat, tum recuset. Exponit autem, Epicureos primum docere, ita esse informatum anticipatumque mentibus, ut quum de deo cogitetur, forma occurrat humana; deinde, quoniam rebus omnibus excellat natura divina, formam quoque deorum pulcherrimam esse debere, nec esse humana ullam pulchriorem; deniqne nulla in alia figura domicilium mentis esse posse. Tum ad confutandas Epicureorum rationes pergitur. Primae autem illi, quae Epicureorum erat, rationi id Cotta opponit, anticipa- tioni non esse credendum, quoniam illae deorum species sive anticipationes non a deorum numi- nibus effectae, sed aut sapientium quodam consilio aut superstitione in deos collatae, auctae vero sint a poëtis, opificibus, pictoribus. Deinde quod Epicurei hominis formam pulcherrimam atque deis esse eandem dicant, alteri huic rationi obiicit Cotta: Sed tu hoc, physice, non vides, quam blanda conciliatrix et quam sui sit lena natura. Qua de sententia quomodo agat Academicus ille, ut locum restituamus, diligentius perscrutandum est. Et quidem ita explicat, ut primum demonstret, animalia sui quaeque generis animalibus maxime delectari. Nam taurum, e quum, aquilam, leonem, delphinum suis figuris nullas anteferre docet, indeque: ‚Quid igitur mirum’, inquit, si hoc eodem modo homini natura praescripsit, ut nihil pulchrius quam hominem putaret, eam esse caussam, cur deos hominum similes putaremus? Censet igitur, et homines, quia ratio in eis sit, suo generi plurimum eo tribuere, quod humana


