Aufsatz 
Commentationes criticae ad Ciceronis lib. I. de natura deorum / Adalbert Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

terminus. Quum autem in Eichstadii coniectura: animi natura et intelligentia desit illa, quae media est, mentis notio, qua quidem, si generatim singillatimque dicendi ratio recte admitteretur, intelligentia ad animi naturam referretur, sana ratio in illius emendatione deside- ratur. Atque Cicero quidem, si sententiam eam, quam ille coniecit, voluisset scribere, rectius sane, ut loco supra allato, dixisset hoc: mens et intelligentia.

Emendationibus, quae propositae erant, repudiatis Schoemannus quam supra ascripsi coniecturam excogitavit, atque exemplis quae affert attractionis a Cicerone adhibitae(de nat. deor. I. 26, 73. Tuscul. I. 24, 56. de rep. I. 46. de invent. II. 57, 150. de div. II. 50, 103. ad fam. IV. 1.) lectioni, quam vult: animi naturam, in quam figuram cadere posset, grammaticam quidem rationem non obstare probavit. Neque tamen assentior. Nam partici- pium illud, quod in omnibus exstat codicibus, si sana ratio ex ipsis codicum verbis erui potest, delendum esse nego. Atque id tenendum est, loqui I. n. Velleium Epicureum, qui mentem, rationem, sensus, nisi in humana figura, esse non posse contendit. Itaque loci sententia haec est: Qui vero mundum ipsum animantem sapientemque esse dixerunt, nullo modo viderunt, animi mens in quam figuram cadere posset. Accedit quod a Lucretio Epicureo simillima ac Velleii ratione saepius, id quod supra notavi, verba proferuntur; animi mens. Praeterea e Lucretio constat, complures Epicureos distinxisse animi naturas. Inter quas mentem esse naturam intelligentem satis liquet.*)(Quae quum ita sint, quemadmodum a Lueretio saepissime animi mens dicatur, loco nostro Velleium idem censeo enuntiasse, et ita quidem, ut notio mentis adhibendis duobus verbis, quae eius speciem Epicureorum more definirent, accuratius describeretur. Scribendum enim: Qui vero mundum ipsum animantem sapientemque esse dixerunt, nullo modo viderunt, animi natura intelligens in quam figuram cadere posset. Neque est in dubio, quin multis Epicureorum doctri- nae non admodum gnaris, quid sit natura intelligens, minus apparuisse. Quo factum est, ut participium intelligens tum ad viderunt, tum ad animi relatum ab altero in intelli- gentes, ab altero in intelligentis mutaretur. Itaque etiam natura, quod fuit genuinum, cum verbo, quod erat proximum, constructum et vitiatum est.

4

O

*) Cf. T. Lucret. Car. de nat. rer. I. III. v. 175.(ed. Lachm.): Ergo corpoream naturam animi esse necessest. v. 231. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura mixta vapore, vapor porro trahit atra secum. nec calor est quisquam, cui mixtus non siet aër: rara quod eius enim constat natura, necessest abris inter eum primordia multa moveri. iam triplex animi est igitur natura reperta: nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum: nil horum quoniam recipit quem posse creare sensiferos motus quaedam vis menti' volutat. quarta quoque his igitur duaedam natura necessest adtribuatur: east omnino nominis expers ſcf. verba Velleii, qui hanc animi naturam intelli- gentem vocasse videtur]; qua neque mobilius quicquam neque tenvius exstat, nec magis et parvis et levibus ex elementis; sensiferos motus quae didit prima per artus. v. 548. Mens est hominis pars una. v. 615 617. Animi numquam mens consiliumque gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis sedibus et

certis regionibu' pectoris haeret.

5