Aufsatz 
Commentationes criticae ad Ciceronis lib. I. de natura deorum / Adalbert Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Commentatio VII.

De Platonis et Stoicorum Pronoea. (cap. VIII. 28.)

In tres potissimum philosophorum doctrinas Velleius exponit. Neque enim credendum esse docet ei, qui opificem aedificatoremque mundi esse deum docuerit, neque eis fidem haben- dam, qui ιαm sive providentiam mundum regere dicant, neque eis, qui mundum ipsum et animo et sensibus praeditum esse contendant. Itaque primum Platonis deum redarguens, qui- bus oculis quaerit intueri potuerit Plato illam tanti operis fabricam, qua mundum a deo construi fecerit; summi operis ferramenta, vectes, machinas, ministros requirit atque interrogat, quemadmodum aör, ignis, aqua, terra architecti voluntati potuerint obedire, undeque ea sint orta. Maxime vero Platonem vituperat, quod mundum, quem fecerit aedificator ille, sempiter- num fore docuerit. Tum in alteram disserens philosophorum doctrinam, quam praeter Platoni- cos imprimis Stoici tuebantur, non esse 7r06»αl ά sive providentiam studet comprobare. Verum verba, quibus hoc vult demonstrare, in usitatissimis nostris editionibus integra non sunt. Ac Klotzius quidem ex auctoritate codicum[Leidensis 84, Leid. 86, Leid. 118= A. B. C. ap. Bait.] haec scribit: Pronoea vero si(cod. E.: si vero) vestra est, Lucili, eadem requiro(cod. E.: require), quae paullo ante, ministros, machinas, omnem totius operis designationem atque apparatum, sin alia est, cur mortalem fecerit mundum, non quemadmodum Platonicus deus, sempiternum. Ita a Boherio et in editione Victoriana falso scriptum esse notavit Davisius. Item Moserus ab illius partibus frustra stare censet fere omnes codices, quippe cni non placeat verborum ratio sic interpunc- torum: Pronoea verosi vestra est, Lucili, eadem requiro. Etiam Schoemannus, librorum scriptioni, etsi defensores quidam exstiterint, rationem dicit deesse sanam. Ad Hein- dorfii coniecturam: Pronoea vero si vestra est, Lucili, eadem, eadem requiro, quae paullo ante, Moserus*αœeκοαναᷣς bis poni eadem recte annotat alterumque eadem ne desiderari quidem censet. Schoemanno autem(Opusc. acad. vol. III. p. 293) Heindorfii illa verborum collocatio displicet, quod illud vestra est postponi coniunctioni conditionali non potuerit, nisi si id ipsum, Stoicorum esse Pronocan, conditionaliter poneretur; quod contra esse apparere dicit. Quod in eos profecto dici licet, qui semel scribentes pronomen eadem ad requiro id referunt: non item in Heindorfium, qui bis excudens eadem, quod prius scribit pronomen praedicati loco sumens ad verba refert si vestra est. lIam vero liquet, Schoe- mannum in Heindorfium illa dicere potuisse, si is quod quidem mihi non est probatum in enuntiato: Pronoea verosi vestra est eadem pronomen eadem subiecti loco, vestra autem praedicatum habuisset. Quod vero Schoemannus diei posse negat: Pronoea vero vestra, si est, Lucili, eadem, quippe quod in hoc verborum connexu verbum substantivum non enclitice, quod quidem sententia postulet, sit pronuntiatum, sed emphaseos cuiusdam speciem afferat: hoc certe est approbandum. Ut suam ipsius de loco opinionem affirmet, Schoemannus, postquam sententiam planam esse notavit, quaerere Velleium dicit, eademne sit Stoicorum Pronoea cum deo Platonico, an diversa. Atque:quis, quaeso, inquit, qui aliquem latinitatis usum atque intellectum habet, eadem pronomen in hac verborum collocatione cum Pronoea, quemadmodum sententia postulat, non autem cum his quae continuo