32
Seelenkräfte und verhält sich in so fern zu mens wie das Ganze zu einem seiner Theile: Cic. Rep. II. 40. Ea quae latet in animis hominum quaeque pars animi mens vocatur. Lueret. III. 615. Cur animi nunquam mens consiliumque nascitur in capite. VI. 1182. Perturbata animi mens; cf. IV. 758. V. 150. Catull. 65. 3. Nec potis est dulces Musarum expromere foetus mens animi. Plaut. Cist. II. 1. 6. Nubilam mentem animi habeo, Epid. IV. 1. 4.“ Quum igitur animus non possit esse i. q. mens, Cicero intelligentem debuit mentem, non animum dicere. Et is ubi similia ac loco quaestioni subiecto exponit, sic scribit: cap. XVIII. 48. nec ratio usquam inesse, nisi in hominis figura. cap. XXXII. 89. Adiungis, nec ratio- nem esse nisi in hominis figura. Ibidem: a ratione ad humanam figuram quo modo accedis?“ Rationem autem, quam Epicurei non esse nisi in humana figura putant, quamque et loci modo allati et is qui est in quaestione locus illustrat, in mente sane inesse liquet. Apparet autem, quum loco nostro Velleius de ratione et mente agat, Ciceronem, si licuisset, animum vocare intelligentem, dicturum fuisse potius: animus intelligens in quam figuram cadere posset. Verba enim animus intelligens minus aegre ferenda, quam animi intelligentis natura, quippe quod facilius ita possunt intelligi, ut— quod equidem non probo— significent animum, qui i. e. cuius pars quaedam intelligit, sive ani- mum, in quo est ratio. Contra verba animi intelligentis natura ita dicuntur, ut pri- mum intelligentiam totius animi proprium esse cogitetur, deinde ut huius animi natura talis intelligatur, e qua iudicetur, totum illum esse intelligentem, quod absurdum est. Displicent ergo et animus intelligens et animi nataura intelligentis. Optimam autem medelam eamque lenissimam Moserus censuit Eichstadium excogitasse, quum scriberet: nullo modo viderunt, animi natura et intelligentia in quam figuram cadere posset. Laudant haec et Wolfius et Matthiaeus; Schoemannus autem illius coniecturam quamquam in utraque editione excudit, tamen non sine dubitatione admittit. Nam per attractionem seriben- dum censet: animi naturam, in quam formam cadere posset, ita ut participium intelligentes plane deleatur. Eichstadii autem lectionem sic interpretatur, ut verba animi natura generatim et universe, intelligentia rem, de qua exponitur, singillatim significet. Neque tamen ratio, quam esse vult, generatim singillatimque dicendi placet. Ubicunque enim dicendi talis ratio adhibetur, ibi primum notio quaedam, de qua agitur, significatur, tum ipsa haec notio, non eiusdem singulare quiddam, cogitatione ita dividitur sive secatur, ut singulare quiddam percipiatur. Velut quum dicitur: animus et mens, communem notionem animus, mens autem singulare quiddam huiusce notionis significat. Eademque ratione enuntiantur: mens et ratio, vel: mens et intelligentia. Et ita Cicero, de nat. deor. l. I. cap. XIX. 49: in eas imagines mentem intentam infixamque nostram intelli- gentiam capere, quae sit et beatae naturae et aeternae. Quo loco mentem uniyerse, intelligentiam separatim esse dictam, nemo est quin concedat. At ab hac dicendi ratione quod vult Eichstadius plurimum differt. Namque animi natura et intelligentia non idem quod mens et intelligentia significare apparet, quum notio verborum animi natura latius quam mentis pateat. Atque ea est harum notionum conditio, ut animi natura sit notio communis, mens autem, quod singulare quiddam, quod est in animo, significat, ad communem illam notionem: animi natura referatur; intelligentia vero singulare, quod est in mente, significat. Itaque in notione, quae est verbis animi natura, signum est, ut dialectici dicunt, notio mentis, in ea vero intelligentia; et est animi natura— siquidem in ratiocinatione quadam tres hae notiones adhibeantur— terminus minor, mens medius, intelligentia maior


