Aufsatz 
Commentationes criticae ad Ciceronis lib. I. de natura deorum / Adalbert Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

31

Commentatio VI.

Qui mundum animantem sapientemque esse dixerunt, nullo modo viderunt, animi natura intelligens i. e. animi mens in quam figuram cadere posset.

(cap. X. 23.)

Qui vero mundum ipsum animantem sapientemque esse dixerunt, nullo modo viderunt animi naturam, intelligentes in quam figuram cadere posset. Haec in Erlangensi ex eoque in Ernestii editione, sed mendosum esse locum, nemi- nem fugit. Atque Schoemannus: Qui vidisse animi naturam negantur, inquit, iidem tamen intelligentes dicuntur, in quam figuram animus cadere posset, et ita dicuntur, quasi propterea illam vidisse negentur, quod hoc intellexerint, id quod prorsus contra mentem loquentis ipsum- que per se absurdum esse apparet.,(Comment. II. ad Cic. lib. de nat. deor. v. Opusc. acad. vol. III. p. 301.) lam Lambinus de emendando loco cogitavit, namque haec notat: Malim sic legi: nullo modo animi naturam intelligentes non viderunt, in quam figuram cadere posset; vel sic: nullo modo viderunt animi naturam non intelligentes, in quam figuram cadere posset; vel sic: non viderunt, animi naturam nullo modo in eam figuram cadere posse. Quarum emendationum Schoe- mannus censet primam et magis etiam postremam iusto violentiores esse et nihil probabilitatis habere, mediam autem, quamvis ad sententiam non ineptam, nemini tamen praeter Davisium placuisse esse visam. Et addit, diligentiorem sermonis Ciceroniani observatorem participium illud offendere, cuius loco in huius modi quidem contextu verbum potius neque intellexe- runt aut quum non intelligerent exspectetur. Neque plura de hac re satis explicata dicenda videntur. Wyttenbachii conjectura: nullo modo videntur animi naturam intellexisse in quam figuram cadere posset longius certe discedit a codicum scripturis. Gruteri autem lectio: nullo modo viderunt animi naturam intelligentis in quam figuram cadere posset a duobus codieibus[Pal. tert. et Med. cf. Mos.] exhibetur lauda- turque a Boherio Hellenismum in ea esse docente, at Davisius ei nihil tribuit probabilitatis. Docet enim: animus intelligens pro ea parte animae, quae sit rationis et intelligentiae particeps, apud nostrum non invenitur. Itemque Wolfius: ‚nihili est, inquit, animus intelligens, quoniam Latine intelligentiam non animus habet, sed pars animi, mens.) Tamen verbo naturam, ut Hellenismus vitaretur, in natura mutato Gruterianam lectionem probavit Er- nestius, Creuzerus laudavit. Quod autem Ernestius coniecit, id in Leidensi ab Halmio nuper collato[N. 84.= A. ap. Bait.] legitur, ex eoque et Klotzius et Baiterus haec scripserunt: Qui vero mundum ipsum animantem sapientemque esse dixerunt, nullo mo do viderunt, animi natura intelligentis in duam figuram cadere posset. Et annotavit Baiterus, Leidensem 86.[B. ap. Bait.] exhibere: animi naturaà. intellegen- tes; Leidensem 118.[C. ap. Bait.]: animi naturà intellegentis, Erlangensem[E. ap. Bait.]: animi naturam intelligentes. Sed Klotzii Baiterique lectioni Davisii Wolfique de Tulliano sermone iudicium opponendum est. Iam vero conferantur, quae Doederlinus[Lat. Syn. V. p. 94.] scribit: ‚Animus bezeichnet die menschliche Seele als Inbegriff sümmtlicher