Aufsatz 
Commentationes criticae ad Ciceronis lib. I. de natura deorum / Adalbert Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

30

quoddam verbum est adiunctum, e quo intelligi possit, stephanen eam, de qua dicitur, esse mediam sive illam deam. Censemus ergo, enuntiationes illas relativas, quippe quae ad nihil, nisi ad dei quandam significationem possint referri, ineptissimas esse. Ad verba autem: quem appellat deum notandum est, Ciceronis non fuisse videri, postquam v. appellare cum substantivo Stephanen coniunxit, paullo post iterum eodem uti. At is, qui in libri margine erat quaedam appositurus, facillime ipso eo verbo, quod in libro modo legerat mente- que tenebat, uti potuit. Verum Ciceroni quidem aliter erat scribendum. E codicis autem margine quaedam desumpta et in contextum esse recepta, e dicendi genere depravato, quod vulgatae est, intelligitur. Nam enuntiationes relativas tres, quarum priores duae e Parmenidis, tertia e Velleii ratione pronuntientur, post v. orbem molestissime dici, hoc certe constat. Atque apparet, Ciceronem, si quam sententiam vulgata exhibet voluisset dicere, cum orationis quadam varietate et elegantia dilucidius et iucundius fuisse disputaturum. Velut scribi licuit: lucis orbem caelum cingentem quem appellat deum. Indeque placeret: sed in eo neque. lam vero est in aperto, si tres exstant relativae enuntiationes, verba multa- dque eiusdem modi monstra ad verbum efficit nimis incommode referri. Et remotis illis structuris substantivum stephane ita potest intelligi, ut significetur: Reine stephane. Qua ratione comprobata stephane, ut dicunt grammatici, collective ad multas illas stephanas refertur, de quibus Parmenides disseruit. Atqui est supra notatum, ipsum Parmenidem in altera sui carminis parte ignem deam potuisse quadam ratione vocare. Et ignem i. e. stepha- nas illas ardentis lucis coniunctas a Parmenide non esse deum appellatum, e Ciceronis ipsius his verbis elucere videtur: Parmenides ignenm(dicit esse), qui moveat terram, quae ab eo formetur(Acad. II. 37. 118.). Cf. Stob. Ecl. I. p. 482. qui locus Prellero ita scri- bendus videtur: zᷣνν αμεαασιε⁴ατμν dmνσes lrlay done vuνεαςι νυά ε εοενςσ ⁶υeνdοeςσεeν, Srtva ral daiuov eœd Kußedviriu aul KndoOu,o νπονονια⁴εςε, Alwi e vdl Addeνy. Itaque quum non solum Parmenides ignem rerum iricv, non deum vocet, sed etiam Cicero ipso illo Aca- demicorum loco simile quiddam videatur dicere, loco nostro verba quem appellat deum removenda videntur. Scripsisse igitur Ciceronem censeo: Nam Parmenides quidem com- menticium quiddam coronae similitudine efficit: eε⁵ᷣαν appellat conti- nentem ardorem, lucis orbem, in quo neque figuram divinam neque sensum duisquam suspicari potest: multadue eiusdem modi monstra ſsc. efficit), quippe qui bellum, qui discordiam, qui cupiditatem ceteraque eiusdem generis ad deum revocet. Supervacaneum autem erat, Velleium sententia quadam ad- iungenda dicere, Parmenidem ignem rerum alricv sive initium habuisse, quia ii qui illum audierunt, non ignorabant, enumerare eum ac studere refellere philosophorum initia illa sive principia, e quibus res mundi ortas esse putavissent. Similiter autem Cicero, postquam de Thalete, Anaximandro, Anaximene, Anaxagora disputavit, de re simillima agit, quum dieit haec, Acad. II. 37. 118: NXenophanes unum esse omnia(sc. dixit], neque id esse mutabile, et id esse deum, neque natum unquam et sempiternum, conglobata figura. Parmenides ignem, qui moveat terram, quae ab eo formetur. Leucippus plenum et inane. Item nostro loco Cicero sententiam, qua Parmenidem ignem rerum initium habuisse narraretur, omittere potuit. Nihil opus denique esse videtur, copiosius explanare, Velleium eadem ratione, qua in Stoicorum igne divino nec figuram humanam neque sensum esse posse contendat, in Parmenidis stephane sive orbe lucis igneo neque figuram humanam neque sensus esse, quae quidem eis sint, qui veri sint dei.