29
ignem divinum in mundi mediis regionibus esse censuit, dilucide exponere; denique bene notat, eiusmodi contradictionem hoc loco supervacaneam et paene puerilem esse. Addit, sive media fuerit illa stephane sive extima, Velleio ceterisque Epicureis haec aeque commenticia visa esse.— Sed quam haec, quae in Krischium dicta sunt, approbamus, tam ratio displicet, qua Schoemannus loci difficultatem expediri vult. Quippe: Quidni igitur fatemur, quod res est?“ inquit, errasse Ciceronem, aut eum, quem is in hac parte auctorem sequitur, de Parme- nidis sententia, qui error quam facilis quamque excusabilis fuerit, non opus est exponere- Prellerus autem in hist. phil. graec. et rom. ex font. locis contexta, p. 112. ed. alt., breviter notat, Ciceronem omnia turbare. Contra dicendum, eiusmodi in errorem posse ineidere vix qui paullulum de philosophia graeca gustaverit, velut librarios, non item Ciceronem, qui neque mentitur neque iactat se aut ostentat, quum seribit haec: ‚Nos nec subito coepimus philosophari nec mediocrem a primo tempore aetatis in eo studio operam curamque consumpsi- mus et quum minime videbamur, tum maxime philosophabamur, quod— declarant— doctissi- morum hominum familiaritates, quibus semper domus nostra floruit, et principes illi Diodotus, Philo, Antiochus, Posidonius, a quibus instituti sumus.(Cic. d. nat. deor. I. I. cap. III. 5. 6.) Sane qui hoc tenens de plurimorum philosophorum graecorum institutionibus ac doctrinis Ciceronem accommodate quidem ad sensum popularem vulgaremque, sed diligenter et quam potuit accuratissime narrasse concedit, in facillima re, quam etiam pusio quidam comprehendat, errare illum non potuisse suspicatur. Nova quidem ex ipsis sapientiae penetralibus non petivit, sed gravissimas philosophorum priorum sententias quin maximam partem perceperit et bene intellexerit, dubium esse non potest. Atqui, quod a quibusdam neglectum esse videtur, in censendis Ciceronis dictis, quae de veteribus philosophis protulit, id maxime est spectandum, personam quandam, quam in dialogis disputantem ille inducit, minus accurate propterea saepius dicere, quod ita debet disserere, ut scholae, quam sequitur, conveniat. Et esse hanc inter- pretandi emendandique rationem summi momenti, ipsis his commentationibus mihi videor demonstrasse. Itaque Velleium audientes nostro quoque loco id recordemur, loqui Epicureum, qui e sua ipsius ratione moribusque agat, idque teneatur, Ciceronem debuisse spernere, quen- dam sine certa ratione ac plane falsa loquentem facere. Sed ut ad locum, qui est in quaestione, accedamus, verisimile est, Velleium Epicureum, quae erat eius levitas, ex intima quaestionum Parmenidis subtilitate nihil repetivisse omniaque facile neglexisse, quae G*/zeœα hic appellavit; at quae in altera carminis εοι ꝓρσσεσ inscripti parte, quam dga vocavit, de rebus sen- sibus subiectis exposuit, haec ille et maximam partem intelligere potuit et ea ratione debuit recusare, qua suam ipsius probaret sententiam. Qua ratione admissa relativas enuntiationes: qui cingit caelum, quem appellat deum glossemata esse censeo.— Verba autem qui cingit caelum, quae omnes codices exhibent, ex Velleii opinione dicta esse non posse Schoemannus disseruit. Mutare vero illud in cingat, quod ex Ernestii coniectura vulgo legi- tur, hoc est violare Ciceronem et id quidem contra omnium codicum auctoritatem. Quum igitur illis codicum verbis neque Parmenidis, de quo agitur, neque Velleii disserentis opinio exprimi possit, quendam censeo Parmenidis philosophiae non satis gnarum, ut verba lucis orbem interpretaretur, in codicis margine ascripsisse: qui cingit caelum. Atque apparet, eum quod de Stoicis erat narratum in Parmenidem falso transtulisse. Porro constat, Parmeni- dem docuisse, multas esse oreqchœg, quarum quaeque esset lucis orbis, earumque mediam sive intimam esse deam.(Quod sane ita est intelligendum, ut medius ille orbis non deus, sed deo infirmius quoddam numen esse videatur. Atqui l. n. nec ad stephanen nec ad orbem


