Aufsatz 
Commentationes criticae ad Ciceronis lib. I. de natura deorum / Adalbert Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

28

qui ecclesiasticorum more atque iudicio mentem divinam esse praeter omne sive uni- versum existimans loci illustrandi causa illud minus perite in margine libri ascripsit, unde in contextum mox est receptum. Qua de re eo minus dubitabimus, quum eam sententiam, quae locum modo tractatum sequitur, similiter esse corruptam perspexerimus. Denique conferantur Minucii Felicis verba, quae haud scio an in nostrum Ciceronis locum spectaverint:Xenopha- nem notum est omne infinitum cum mente Deum tradere'(Min. Fel. Octav. p. 20. ed. Ouzelii).

Commentatio V. De Parmenidis Stephane.

(cap. XI. 28.)

Velleius ad ea, quae loco modo tractato exposuerat, quaedam addit, quibus Parmenidis de igne divino doctrinam refellat. Sed mirum videtur, plerosque quae falsa hoc loco et in codicibus et in editionibus exstant, Ciceroni attribuere. Ac Schoemannus quidem locum ita scribit: Nam Parmenides quidem commenticium quiddam coronac similitudine efficit: Stephanen ſoreodm Werferus. stefane Al stephane C stefanen Istefanen(prima littera deleta et supersc. et per compendium) B. stephanen E. P. Of. Bait.] appellat, continente ardore lucis orbem, qui cingat caelum; quem appellat deum: in quo neque figuram divinam neque sensum quisquam suspicari potest. Item fere legit Baiterus, qui loco substantivi similitudine(similitudinem effecit, cod. P.) cum Klotzio recepit simile(simile E., similem A. B. C. ap. Bait.). A Schoemanno autem Baiteroque recedens Klotzius pro commenticium excudit conventi- cium, quod in omnibus codicibus est, et hoc: continentem ardorem. Ad conven- ticium quae Davisius notat: ‚quamvis approbatorem nacta sit lectio Jac. Gronovium, prae vulgata sordere, haec in Klotzium disserens Schoemannus satis affirmasse videtur(Opusc. acad. vol. III. p. 360.), ita ut retinendum commenticium mihi constet. Etiam verba con- tinentem ardorem, quae omnes codices exhibent, plane alia interpungendi ratione adhibita, atque quae vulgata est, genuina esse mihi videntur. Item ad loci rationem aptissimum est similitudine, quod Schoemannus tuetur. Leviora autem haec esse videntur. Difficilior sane quaestio est de enuntiatis his, quae in codicibus exstant, relativis: qui cingit caelum, quem appellat deum. Et de verbis quidem qui cingit caelum saepius aetum est. Sed quamquam omnes codices exhibent cingit, tamen inepta Ernestii coniectura cingat in vulga- tam est recepta. Quam qui probant diiudicantes, enuntiationem relativam qui cingat cae- lum a Velleio prolatam esse e Parmenidis opinione, eius qui plane alia docuerit, hi contendant necesse est: zerrasse Ciceronem aut eum, quem is hac parte auctorem sequatur. Et ita Schoe- mannus(Opusc. acad. vol. III. p. 308.). Contra Krischius verbis qui cingit caelum non Parmenidis, sed Velleii disputantis de igne divino sententiam exponi vult. At iure Schoeman- nus huic opponit, primum verba cont. ard. lucis orbem apposita esse ad explicandum, qualem Parmenides illam stephanen divinam esse dixerit, deinde addit, Velleio, si suam senten- tiam Parmenidis opinioni voluisset opponere, necesse fuisse, ipsius Parmenidis opinionem, qui