Aufsatz 
Commentationes criticae ad Ciceronis lib. I. de natura deorum / Adalbert Becker
Entstehung
Einzelbild herunterladen

27

.

conferendis quibusdam Graecorum dictis tuemur quidem, minus tamen probamus. E Diogene enim(IX. 19.) Xenophanes docuit, ꝗdνμιπρœαννν elαlι νοον(rG ν 96); Sexto autem auctore idem censuit, ϑι⁶σν οσυσανκρρν οꝶς ο: ergo dici licet, quod diximus,»oõνν elνα σeνGρρν ονο ποt, i. e. mentem omnibus esse adiunctam, mentem autem esse deum sive τ ν. Quae quidem ad Xenophanis sententiam prope accedunt. Sed ut in ea, quam posui, sententia est dictum, men- tem omnibus esse adiunctam, sic Velleius minus apte: mentem esse adiunctam omni. Atque Epicureus cogitatione disiungit quasi duo principia in Xenophanis deo: omnium rerum tamquam substantiam sive omne et huius qualitatem i. e. vim intelligendi, quam in mente esse ille censet. Nam tamquam substantia rerum ei esse videtur illud omne sive 10*, quo- cum connexa sit mens, quoniam sit vis intelligendi in illo. Verum haec non Xenophanis sunt, sed Epicurei, qui in Thaletis quoque natura rerum mentem disiunxit quidem ab aqua, attamen cum ea coniunxit cogitatione. Epicurei enim, qui vim intelligendi qualitatem esse negabant speciei cuiusdam, quae nihil haberet materiale, mentem voluerunt quandam substantiam esse ex atomis levissimis et tenuissimis constantem, quae cum asperioribus illis atomis, ex quibus corpora constarent, esset coniuncta. Apparet ergo, qua ratione ductus Velleius non dicat, deum ipsum sive omne sive ² ν totum esse mentem, sed mentem omni adiunctam esse narret. Non igitur erravit Cicero, sed Epicureum induxit ex Epicuri doctrina ita ut debuit disserentem.

Demonstratum est priore quaestionis parte, v. praeterea molestum atque ineptissimum esse, ex altera autem, neglecto hoc verbo ex Epicureorum ratione Xenophanis de deo doctrinam a Velleio apte exponi, iam satis liquet. Scribendum igitur esse existimo: Xenophanes, qui mente adiuncta omne, quod esset infinitum, deum voluit esse, de ipsa mente item reprehenditur ut ceteri de infinitate autem vehementius, in qua nihil neque sentiens neque coniunctum esse potest. Verba haec, quibus Velleius Xenophanis opinionem refellit, dilucida sane sunt ei, qui et infinitatis notionem perspexit et omnino id tenet, Velleium ex Epicureorum more disputare. Namque de mente divina Xenophanem vituperat, quod ex Epicuri doctrina mentem nusquam esse putat, nisi ubi per sensus videndi, audiendi, odorandi, gustandi, sentiendi res mundi percipiantur, quumque sensus nusquam, nisi in singulis animantium corporibus, esse arbitratur, illi omni, quippe quod cor- pus non sit, esse sensus atque mentem negat. De infinitate autem illum duabus ex causis vituperat. Primum enim in ea nihil sentiens esse posse existimat. Putat enim Epicuri doctrina fretus, visum quoddam in sensu oriri, quum atomi e corporibus effluentes cum animi atomis concurrant et ita corporum imagines ab animo percipiantur. Atqui infinitas illa sive 1⁶ ⁸ν, quum non sit zrerreασσ⁴ιμνον, sed dmπιειαοσοπ, quod Nicolaus tradit, neque mentem neque sensus nedue atomos eas, e quibus sensus constent, in se continere Epicureus existimat. Ergo, quo- miam haec in infinitate non sint, nihil sentiens in ea esse posse censet. Praeterea nihil coniunctum ibi esse exponit. Namque quod dmπιαιαοον est, nulla rerum finitarum qualitate prae- ditum est. Sin autem quiddam cum eo esset coniunctum, haec profecto ei esset finitarum rerum qualitas, quod esset coniunctum cum quadam re. Porro in infinitate nihil est coniunctum, quia omnino in ea nullae sunt partes aut res certo modo fictae aut formatae; atque apparet, si res omnino desunt certae et definitae, etiam res deesse coniunotas. Ita Epicureus in infini- tate nihil esse coniunctum docet. Atque minus recte egisse ea in re tractanda Schoemannum, qui infinitatem esse voluit id, quod immensi spatii esset, in dubio esse non potest. Loci ratione

satis expedita v. praeterea, quod in omnibus codicibus est, glossema esse cuiusdam videtur 4*